Non procul a templo tectum fuligine nigrum,
Custodis parva, ast inviolata domus.
Silvius huc tendit praerupto tramite, sperans
Illa se tutum denique nocte fore.
Multa suadent iamdudum labentia somnos
Sidera iucundos, undique cuncta silent.
Lenius adspirans iam silvam commovet aura
Fusoque hic illic murmure moesta gemit.
Accedit tacitus, sed mox auditur ab imo
Vox, quae et securo fortia membra quatit.
Stat vero dubius tentatque reducere passum,
Portarum at querulus cardo repente strepit.
Ecce senex hic, cruda tamen viridisque senecta:
Nulla genas nempe ruga senilis arat.
Inque manu laeva piceum dat fumida taeda
Lumen, sed baculum tortile dextra premit.
Turgida descendit tunicae manica atraque vestis
Ilia circumfert fune retorta rudi.
Sat leni igne micant oculi involvitque profusa
Mentum, dein pectus plurima barba rigat.
Nocturna impulsos flectit retro aura capillos,
Unde olli maior frontis et oris honos.
Invitat blande. Transmisso limine primo,
Excita mox resonat passibus arcta domus.
Silvius it comes atque silens vestigia figit
Praesentitque animo nescio quidve novi.
Advenit incumbensque solo exstinctum excitat ignem
Multaque post confert arida ligna foco.
Exiguam et dapibus mensam secus instruit, illum
Silvius at placide ponere stansque vetat.
Cessat et annoso residens in stipite querno
Olli tum dulci talia voce serit:
«Hora sic tacita quo pergere tendis, amice?
Nescisne, o, nescis quae loca solus adis?
Caede rubent turpi, sunt omnia plena cruore,
Innocua et tanti foemina causa mali!
O virgo infelix, crudeli funere mersa,
Intemerata tibi quam fuit usque fides!
Ipse ego te audivi, mortis pallore refuso,
«Silvi,» reclamantem «Silvi, repente veni!».
Dulci me nato... proh!.. sed tu invita privasti.
Germanae ille tuae, non tibi sponsus erat.
Cor tenerum tibi, cor firmum uno ardebat amore:
Silvius in terra, Silvius unus amor».
Ut qui saepe inter taciturna silentia noctis
Interitum latitans insidiasque parat,
Audito strepitu seu captus imagine falsa,
Arcu mox tenso noxia tela iacit.
Haud fugit, haud spirat, sed frontem attollit et aurem,
Hauriat ut fletus iam morientis ovans.
Caesus dat gemitum, tunc non hominem ille molestum,
Ipsa sed fratrem voce ferisse videt.
Attonitus manet, immotus, quasi fulmine tactus.
Edere nec questum, nec lacrimare valet.
Non aliter primum moesti tum verba parentis
Intenta aure capit Silvius ora tenens.
Demum se prosternit humi victusque dolore
Constringit manibus languida crura seni.
«Lidam egomet...» clamat «tibi ego...», singultus at illi
Praecludit vocem aut rumpit in ore sonum.
Horrescitque senex fugiensque repellere tentat,
At iuvenis perstat, maior eique vigor.
Tot lacrimis tandem motus, trepidantia tendit
Brachia ploranti, fatur et inde gemens:
«Multa quidem, infelix, patrasti crimina multa,
Sed Deus ignoscat: te ipse fefellit amor.
Nox abit ista. Patri paulum permitte dolenti.
Lectulus en is, adi lassaque membra leva».
Silvius haud renuit, sed tristia mente volutat:
Ulcisci statuit, iam ira cruenta flagrat.
Utque senem vidit placidum somnoque gravatum,
Surgit, suspenso digrediturque gradu.
Imminet illius tetrae pars ultima noctis,
Lucifer et roseos axe iugarat equos.
Forte colebat agrum ruri, macularat amantis
Lidae qui falsa suspicione fidem.
Silvius advolat, adgreditur frustraque precantem
Enecat atque furens instruit igne manum.
Rustica tum domus, armentum pecudesque fugaces,
Frugibus accensis fortius ardet ager.
Crine fugit passo, formidine tracta ruinae,
Gestans, heu!, mater pignora cara sinu.
Nudi diffugiunt pueri matremque secuti
Plorantes, clamor dissonus astra ferit.
Omnia miscentur gemitu miseroque tumultu
Quisque pavet: facies omnibus una metus.
Ocius ille petit silvam, sed fronte superbus,
Discerpto ut vitulo dentibus atra fera.
* * *
En ignis fumidas erigit undique
Flammas, iam segetes et pecus et domum
Involvit strepitans astraque iam petit
Venti flatibus excitus.
Tuque, inter patulas abditus ilices,
Siccis ergo oculis damna tot aspicis,
Tanti nec gemitus pectora commovent,
Saeva tigride saevior?
Quin gaudes hilaris. Quid modo vindici
Tot patrasse animo crimina proderit?
Vitam laetus agis? Numne reviseris
Lidae dulcis imaginem?
Heu, flos quem calamo falx scidit improba
Haud umquam viridi gramine germinat
Nec corpus, gladius quod ferit impius,
Potest inde revivere.
Numquam blanda tibi membra premet quies,
Urgent teque ferae semper Erinnydes.
Invisus superis, omnibus horridus,
Mox poenas meritas lues.