Qualis gemma micans, viridi spectabilis aevo,
Silvius et valido corpore firmus erat.
Compositum crinem cervix alta accipit atque
Deiectus circum tempora sponte fluit.
Lumina, sicut saepe solent, in amore serena,
Ignea quum rabies effera corda ciet.
Et capite et sublimi humero supereminet omnes,
Pronus ad iram, acer propositique tenax.
Viribus ac animo tum sic praestantior ille
Ut nullo subeat magna pericla metu.
Sacra forte die iuvenem conspexerat hincque
Ignem conceptum pectore Lida fovet.
Olli nigri oculi splendebant sideris instar,
Nigro sed vivo pulchra nitore coma.
Effusus toto formoso corpore candor
Cycnis integrior Sithoniaque nive.
Marmore Mygdonio frons multo laevior ipso.
Floribus ornabat prima iuventa genas.
Tantus et oris honos et risus gratia tanta,
Inter uti rubrae lilia cana rosae.
Incessusque levis, pes verum passibus ales,
More citae huc illuc exsilientis avis.
Silvius haud minus ardenti flagrabat amore,
Ambo aetate pares, igne pari ambo calent.
Oh, quoties vario relevant sermone laborem,
Alternis quoties praebet uterque fidem!
Talia connubia haud horrent ipsique parentes
Coniugioque satis debita quaeque parant.
Heu, quam saepe tamen tutos spes ludit amantes!
Quum minus exspectant, saeva procella furit.
Instantis signum belli dat buccina rauca,
Omnibus effrenus concutit ossa furor.
Certatim Italici sese exhortantur in arma,
Hunc decus accendit, corporis huncque vigor,
Hunc atavi celebres, hunc claris dextera factis,
Terrae hic natalis tristia damna dolet.
Est vir qui tardos animis audacibus implet
Et iuvenum stimulo pectora vertit acri.
Libertatis amans patriaque eiectus ab ora,
Ignota dudum constitit exsul humo.
Belliger audax, consilii iam providus auctor,
Saevos in reges seditione potens,
Impatiensque morae, exsilio quoque pube coacta,
Concurrit Thetidos quo Siculae unda strepit.
Mille viri tantum destricto hunc ense sequuntur,
Terrae sed patriae quemque peredit honor.
Immugit fervens abruptis Aetna cavernis
Vesevusque sonum sponte citoque refert.
Tota dein frendens commota Calabria surgit,
Imbelli et regi ferrea sceptra trahit.
Insequitur simili felix Campania bello,
Daunia et exardens, Tuscia dives agro.
Coeruleus Thybris vicinaque Thybridis arva
«Arma, viri,» clamant «arma referte, viri».
Tum Brutum et Graccos, Drusos fortemque Camillum,
Tum Paulum et Decios Fabriciumque gravem,
Marcellum et Scauros, hirto Curiumque capillo,
Fulmina Mavortis Scipiadasque duo,
Iamque senile caput placido ostentare sepulcro,
Versare et circum lumina torva procul.
Haud firmo pavidi solio tremuere tyranni,
Tecta fuga est miseris una pudenda salus.
Excita ventoso veluti quum turbine flamma,
Paulum quae viridi condita fronde latet,
Erumpit tollitque globos et sidera lambit
Pressaque iam vento permeat omne nemus.
Nunc huc, nunc illuc se circum stridula flectit
Expanditque magis fusa magisque comas
Nec minus illa fremens et viribus effera saevis
Nulla circumstat utpote lege vagans.
Fraxineaeque trabes ardent et fissile robur,
Scintillant, nedum capta rubeta crepant.
Italiam in totam belli sic funditur horrens
Clamor, vox belli reddita ubique sonat.
Quis verum tanto communi obstaret amori?
Silvius ipse lubens currit ad arma cito.
Tempus erat. Terram nox atra involverat umbra
Fessaque mulcebat pectora amica quies.
Silvius excessurus adit tum limina Lidae,
Diceret ut moesto carmine triste vale.
* * *
Praecipitat caelo nox humida concitatque abire
Clangor tubarum patriaeque nomen.
Virgo, postremum moestum hoc vale, voce quod dolenti
Tibi remittit mox iturus, audi.
Alta mente reposta manebis. Te geram usque mecum.
Vivam aut cadam, te diligens amabo.
Saepe auris tradam suspiria. Dummodo fidelis,
Leni haec susurro iam tibi renarrent.
Dulcis imago micans oculis tua me levem ferumque
Truces in hostes acrius ciebit.
Assidue hoc vale pectore serva. Laetus et triumphans
Lauri revertar ramulo decorus.
Ara sacra excipiet nos tandem corde gestientes
Iunctisque dextris. Oh, nimis beati!...