Plus solito coeunt ad gaudia: dic, amice, quid sit.
1189 Romam per omnem cursitant, ovantque.
Festus apostolici nobis redit hic dies triumphi,
Pauli atque Petri nobilis cruore.
5Unus utrumque dies, pleno tamen innovatus anno,
(0557A)1190 Vidit superba morte laureatum.
Scit Tiberina palus, quae flumine lambitur propinquo,
(0558A)1191 Binis dicatum cespitem tropaeis,
Et crucis, et gladii testis: quibus irrigans easdem
10 (0559A)1192 Bis fluxit imber sanguinis per herbas.
Prima Petrum rapuit sententia, legibus Neronis
Pendere jussum praeminente ligno.
Ille tamen veritus celsae decus aemulando mortis
Ambire tanti gloriam magistri.
15Exigit ut pedibus mersum caput imprimant supinis,
Quo spectet imum stipitem cerebro.
Figitur ergo manus subter, sola versus in cacumen:
(0560A)1193 Hoc mente major, quod minor figura,
Noverat ex humili coelum citius solere adiri:
20 Dejecit ora, spiritum daturus.
Ut teres orbis iter flexi rota percucurrit anni,
Diemque eumdem sol reduxit ortus,
Evomit in jugulum Pauli Nero fervidum furorem,
Jubet feriri gentium magistrum.
25Ipse prius sibimet finem cito dixerat futurum,
Ad Christum eundum est, jam resolvor, inquit.
(0561A)Nec mora: protrahitur, poenae datur, immolatur ense,
Non hora vatem, non dies fefellit.
1194 Dividit ossa duum Tibris, sacer ex utraque ripa,
30 Inter sacrata dum fluit sepulcra.
(0562A)Dextra Petrum regio tectis tenet aureis receptum,
Canens oliva, murmurans fluento.
Namque supercilio saxi liquor ortus excitavit
1195 Frondem perennem chrismatis feracem,
35 (0563A)1196 Nunc pretiosa ruit per marmora, lubricatque clivum,
Donec virenti fluctuet colymbo.
Interior tumuli pars est, ubi lapsibus sonoris
Stagnum nivali volvitur profundo.
1197 Omnicolor vitreas pictura superne tingit undas,
40 (0564A)Musci relucent, et virescit aurum.
Cyaneusque latex umbram trahit imminentis ostri:
Credas moveri fluctibus lacunar.
Pastor oves alit ipse illic gelidi rigore fontis,
Videt sitire quas fluenta Christi.
45Parte alia titulum Pauli via servat Ostiensis,
(0565A)Qua stringit amnis cespitem sinistrum.
1198 Regia pompa loci est: princeps bonus has sacravit arces,
Lusitque magnis ambitum talentis.
Bracteolas trabibus sublevit, ut omnis aurulenta
50 (0566A)Lux esset intus, ceu jubar sub ortu.
1199 Subdidit et parias fulvis laquearibus columnas,
Distinguit illic quas quaternus ordo.
Tum camuros hyalo insigni varie cucurrit arcus:
(0567A)1200 Sic prata vernis floribus renident.
55Ecce duas fidei summo Patre conferente dotes,
Urbi colendas quas dedit togatae.
Aspice, per bifidas plebs Romula funditur plateas,
Lux in duobus fervet una festis.
Nos ad utrumque tamen gressu properemus incitato,
60 (0568A)Et his et illis perfruamur hymnis.
1201 Ibimus ulterius, qua fert via pontis Hadriani,
Laevam deinde fluminis petemus.
Transtiberina prius solvit sacra pervigil sacerdos.
Mox huc recurrit, duplicatque vota.
65 (0569A)Haec didicisse sat est Romae tibi: tu domum
Diem bifestum sic colas memento, reversus,