Innumeros cineres sanctorum Romula in urbe
(0531A)1162 Vidimus, o Christi Valeriane sacer.
1163 Incisos tumulis titulos, et singula quaeris
(0532A)Nomina? difficile est ut replicare queam.
5Tantos justorum populos furor impius hausit,
Cum coleret patrios Troja Roma deos.
(0533A)Plurima litterulis signata sepulcra loquuntur
1164 Martyris aut nomen, aut epigramma aliquod.
Sunt et muta tamen tacitas claudentia tumbas
10Marmora, quae solum significant numerum.
Quanta virum jaceant congestis corpora acervis,
Nosse licet, quorum nomina nulli legas?
Sexaginta illic, defossas mole sub una,
Relliquias memini me didicisse hominum:
15Quorum solus habet comperta vocabula Christus,
(0534A)Utpote quos propriae junxit amicitiae.
Haec dum lustro oculis, et sicubi forte latentes
Rerum apices veterum per monumenta sequor,
1165 Invenio Hippolytum, qui quondam schisma Novati
20Presbyteri attigerat, nostra sequenda negans,
Usque ad martyrii provectum insigne, tulisse
Lucida sanguinei praemia supplicii.
Nec mirere senem, perversi dogmatis olim,
Munere ditatum catholicae fidei.
25Cum jam vesano victor raperetur ab hoste,
(0535A)1166 Exsultante anima carnis ad exitium.
Plebis amore suae multis comitantibus ibat:
Consultus, quaenam secta foret melior,
Respondit: Fugite, o miseri, exsecranda Novati
30Schismata: catholicis reddite vos populis.
Una fides vigeat, prisco quae condita templo est:
Quam Paulus retinet, quamque cathedra Petri.
Quae docui, docuisse piget: venerabile martyr
Cerno, quod a cultu rebar abesse Dei.
35His ubi detorsit laevo de tramite plebem,
Monstravitque sequi qua via dextra vocat,
(0536A)Seque ducem recti, spretis anfractibus, idem
1167 Praebuit, erroris qui prius auctor erat:
Sistitur insano rectori, Christicolas tunc
40Ostia vexanti per Tiberina viros.
Illo namque die Roma secesserat, ipsos
Peste suburbanos ut quateret populos.
Non contentus humum celsae intra moenia Romae
Tingere justorum caedibus assiduis.
45Janiculum cum jam madidum, fora, Rostra, Suburram
(0537A)1168 Cerneret eluvie sanguinis affluere:
Protulerat rabiem Tyrrheni ad littoris oram,
Quaeque loca aequoreus proxima portus habet.
Inter carnifices, et constipata sedebat
50Officia, exstructo celsior in solio.
Discipulos fidei, detestandique rebelles
Idolii, ardebat dedere perfidiae.
(0538A)Carcereo crinita situ stare agmina contra
Jusserat, horrendis excrucianda modis.
55Inde catenarum tractus, hinc lorea flagra
1169 Stridere, virgarum concrepitare fragor.
Ungula fixa cavis costarum cratibus altos
1170 Pandere secessus, et lacerare jecur.
(0539A)Ac jam lassatis judex tortoribus ibat
60In furias, cassa cognitione fremens.
Nullus enim Christi ex famulis per tanta repertus
Supplicia, auderet qui vitiare animam.
Inde furens quaesitor ait: Jam, tortor, ab unco
Desine: si vana est quaestio, morte agito.
65Huic abscide caput, crux istum tollat in auras,
Viventesque oculos offerat alitibus.
1171 Hos rape praecipites, et vinctos conjice in ignem:
Sit pyra, quae multos devoret una reos.
En tibi, quos properes rimosae imponere cymbae,
70(0540A)Pellere et in medii stagna profunda freti.
Quos ubi susceptos rabidum male suta per aequor
Vexerit, et tumidis caesa labarit aquis,
Dissociata putrem laxent tabulata carinam,
Conceptumque bibant undique naufragium.
75Squamea coenoso praestabit ventre sepulcrum
Bellua, consumptis cruda cadaveribus.
Haec persultanti celsum subito ante tribunal
1172 Offertur senior nexibus implicitus.
Stipati circum juvenes clamore ferebant,
80Ipsum Christicolis esse caput populis:
Si foret exstinctum propere caput, omnia vulgi
(0541A)Pectora Romanis sponte sacranda deis.
Insolitum lethi poscunt genus, et nova poenae
Inventa, exemplo quo trepident alii.
85Ille supinata residens cervice, Quis, inquit,
Dicitur? affirmant, dicier Hippolytum.
Ergo sit Hippolytus, quatiat, turbetque jugales,
Intereatque feris dilaceratus equis.
1173 Vix haec ille: duo cogunt animalia, freni
90Ignara, insueto subdere colla jugo:
Non stabulis, blandive manu palpata magistri,
Imperiumque equitis ante subacta pati:
Sed campestre vago nuper pecus e grege captum,
Quod pavor indomito corde ferinus agit.
95 (0541B)Jamque reluctantes sociarant vincula bigas,
Oraque discordi foedere nexuerant.
(0542A)Temonis vice funis inest, qui terga duorum
Dividit, et medius tangit utrumque latus,
Deque jugo in longum se post vestigia retro
100Protendens trahitur, transit et ima pedum.
Hujus ad extremum, sequitur qua pulvere summo
Cornipedum refugas orbita trita vias,
Crura viri innectit laqueus, nodoque tenaci
Astringit plantas, cumque rudente ligat.
1051174 Postquam composito satis instruxere paratu
Martyris ad poenam verbera, vincla, feros:
Instigant subitis clamoribus, atque flagellis,
Iliaque infestis perfodiunt stimulis.
Ultima vox audita senis venerabilis haec est:
110 (0542B)Hi rapiant artus, tu rape, Christe, animam.
Prorumpunt alacres, caeco et terrore feruntur,
(0543A)Qua sonus, atque tremor, qua furor exagitant.
Incendit feritas, rapit impetus, et fragor urget:
Nec cursus volucer mobile sentit onus.
115Per silvas, per saxa ruunt: non ripa retardat
Fluminis, aut torrens oppositus cohibet.
Prosteruunt saepes, et cuncta obstacula rumpunt:
Prona, fragosa petunt, ardua transiliunt.
Scissa minutatim labefacto corpore frusta
1201175 Carpit spinigeris stirpibus hirtus ager.
Pars summis pendet scopulis, pars sentibus haeret:
(0543B)Parte rubent frondes, parte madescit humus.
(0544A)Exemplar sceleris paries habet illitus, in quo
Multicolor fucus digerit omne nefas.
125Picta super tumulum species liquidis viget umbris,
Effigi tracti membra cruenta viri.
Rorantes saxorum apices vidi, optime papa,
Purpureasque notas vepribus impositas.
Docta manus virides imitando effingere dumos,
1301176 Luserat e minio russeolam saniem.
Cernere erat, ruptis compagibus, ordine nullo
Membra per incertos sparsa jacere situs.
Addiderat caros, gressu, lacrymisque sequentes,
Devia qua fractum semita monstrat iter.
135Moerore attoniti, atque oculis rimantibus ibant,
(0544B)Implebantque sinus visceribus laceris.
(0545A)Ille caput niveum complectitur, ac reverendam
1177 Canitiem molli confovet in gremio.
Hic humeros, truncasque manus, et brachia et ulnas,
140Et genua, et crurum fragmina nuda legit.
Palliolis etiam bibulae siccantur arenae,
Nequis in infecto pulvere ros maneat.
Siquis et in sudibus recalenti aspergine sanguis
Insidet, hunc omnem spongia pressa rapit.
145 (0546A)Nec jam densa sacro quidquam de corpore silva
Obtinet, aut plenis fraudat ab exsequiis.
Cumque recensitis constaret partibus ille
Corporis integri qui fuerat numerus:
Nec purgata aliquid deberent avia toto
1501178 Ex homine, extersis frondibus et scopulis:
Metando eligitur tumulo locus; Ostia linquunt:
Roma placet, sanctos quae teneat cineres.
(0547A)Haud procul extremo culta ad pomoeria vallo
1179 Mersa latebrosis crypta patet foveis.
155Hujus in occultum gradibus via prona reflexis
Ire per anfractus luce latente docet.
Primas namque fores summo tenus intrat hiatu,
Illustratque dies limina vestibuli.
Inde, ubi progressu facili nigrescere visa est
160Nox obscura, loci per specus ambignum,
Occurrunt caesis immissa foramina tectis,
Quae jaciunt claros antra super radios.
(0548A)1180 Quamlibet ancipites texant hinc inde recessus
Arcta sub umbrosis atria particibus:
165Attamen excisi subter cava viscera montis
Crebra terebrato fornice lux penetrat.
Sic datur absentis per subterranea solis
Cernere fulgorem, luminibus que frui.
Talibus Hippolyti corpus mandatur opertis,
170Propter ubi apposita est ara dicata Deo.
(0549A)1181 Illa sacramenti donatrix mensa, eademque
Custos filla sui martyris apposita,
Servat ad aeterni spem judicis ossa sepulcro,
Pascit item sanctis Tibricolas dapibus.
175Mira loci pietas, et prompta precantibus ara
Spes hominum placida prosperitate juvat.
Hic corruptelis animique et corporis aeger
Oravi quoties stratus, opem merui
Quod laetor reditu, quod te, venerande sacerdos,
180Complecti licitum est, scribo quod haec eadem.
Hippolyto scio me debere: Deus cui Christus
(0550A)Posse dedit, quod quis postulet, annuere.
Ipsa, illas animae exuvias quae continet intus,
Aedicula, argento fulgurat ex solido.
1851182 Praefixit tabulas dives manus aequore laevi
Candentes, recavum quale nitet speculum.
Nec Pariis contenta aditus obducere saxis,
Addidit ornando clara talenta operi.
Mane salutatum concurritur: omnis adorat
190Pubes: eunt, redeunt solis adusque obitum.
Conglobat in cuneum Latios simul ac peregrinos
Permixtim populus relligionis amor.
(0551A)1183 Oscula perspicuo figunt impressa metallo
Balsama diffundunt: fletibus ora rigant.
195Jam cum se renovat decursis mensibus annus,
Natalemque diem passio festa refert,
Quanta putas studiis certantibus agmina cogi,
Quaeve celebrando vota coire Deo?
Urbs Augusta suos vomit effunditque Quirites,
2001184 Una et patricios ambitione par
(0552A)Confundit plebeia phalanx umbonibus aequis
Discrimen procerum, praecipitante fide.
Nec minus albanis acies se candida portis
Explicat, et longis ducitur ordinibus.
205Exsultant fremitus variarum hinc inde viarum,
Indigena, et Piceus, plebs et Hetrusca venit.
Concurrit Samnitis atrox, habitator et altae
1185 Campanus Capuae, jamque Nolanus adest.
(0553A)Quisque sua laetus cum conjuge, dulcibus et eum
210Pignoribus rapidum carpere gestit iter.
Vix capiunt patuli populorum gaudia campi,
Haeret et in magnis densa cohors spatiis.
Angustum tantis illud specus esse catervis,
Haud dubium est, ampla fauce licet pateat.
215Stat sed juxta aliud, quod tanta frequentia templum
Tunc adeat, cultu nobile regifico,
Parietibus celsum sublimibus, atque superba
Majestate potens, muneribusque opulens.
(0554A)Ordo columnarum geminus laquearia tecti
220Sustinet, auratis suppositus trabibus:
Adduntur graciles tecto breviore recessus,
Qui laterum seriem jugiter exsinuent.
1186 At medios aperit tractus via latior alti
Culminis exsurgens editiore apice.
225Fronte sub adversa gradibus sublime tribunal
1187 Tollitur, antistes praedicat unde Deum.
Plena laborantes aegre domus accipit undas,
Arctaque confertis aestuat in foribus,
Maternum pandens gremium, quo condat alumnos,
230 (0555A)Ac foveat fetos accumulata sinus.
Si bene commemini, colit hunc pulcherrima Roma
Idibus Augusti mensis, ut ipsa vocat
Prisco more diem, quem te quoque, sancte magister,
Annua festa inter dinumerare velim.
235Crede, salutigeros feret hic venerantibus ortus,
Lucis honoratae praemia restituens.
Inter solemnes Cypriani, vel Celedoni,
1188 Eulaliaeque dies currat et iste tibi.
Sic te pro populo cujus tibi credita vita est,
240Orantem Christus audiat omnipotens.
Sic tibi de pleno lupus excludatur ovili,
Agna nec ulla tuum capta gregem minuat.
(0556A)Sic me gramineo remanentem denique campo
Sedulus aegrotam pastor ovem referas.
245Sic, cum lacteolis caulas compleveris agnis,
Raptus et ipse sacro sis comes Hippolyto.