Plectens omnia morbis olim languidus orbis
Retro prepete se veteri fraudum serie fert,
Vt sors postima tandem fini debita verset,
Atque cadat retro fraus turpis defuga celo.
5Sic etiam proceres, qui tutandas rapiunt res,
Retro cedere sueti curvant munia recti.
Nil poterunt iusti, vendit ius gratia lucri,
Fas struitur nummo, parcit lex pervia nummo.
Fit reus ille: nichil fecit, sed non habuit nil.
10Cur reus iste nichil patitur? Quia non tribuit nil.
Ere pius latro, fur auspice defugit albo:
Res sunt denique culpe pondus vel scelus omne,
Res hominis peccant, quo clausum vincula nectant,
Res sceleri mandant iustum, rapto veniam dant.
15Vt quadrifrons Ianus venali iudice fit res,
Pro libitu causam tractat res undique presens.
Sit gravior iudex, ne cures: re geritur res,
Nec iam crimine dampnatur ius munere vendens.
Nunc sed enim terra ius depulsum tenet ethra.
20Nusquam libera sedes, gratis crimina ledes,
Quin etiam retinent discrimen iudiciorum,
Lis dum munere certat iudice, qui cupidus sit,
Sollicitatus decipiendos sollicitabit.
Ipse capit precium per partes discidiorum,
25Quas graviter coemunt; spes omnes decipit horum,
Vt cupias demum, qui ius, non iurgia vendant,
Iusticiamque tibi venalem comperiendam
Auro solveris omni querens climate regni,
Vix melius quamquam causas quam crimina vendat,
30Que pariter longis e litibus exoriuntur
Et variis ausis ac cedibus exacuuntur.
Preterea, tutores, vestros edere mores
Me gemitus pressarum cogunt ecclesiarum.
Commemorabo Quirini gesta, dabo sibi digna
35Laudum carmina declarando potentia signa,
Quis solet iste tyrannos tyro vincere magnos,
Cum spoliant plebem seu comptam martyre sedem.
Ecclesiarum res tutandi nomine raptant
Et, propriis saltem qui rebus parcere norant,
40Rura, sibi que defensores credita iactant,
Multiplicatis obsequiorum fraudibus artant,
Quas vario passim velatas nomine tractant.
Fas dedit hic, ius det, mos istud et illud amor fert;
Ista comes, index poscunt, hec officiales,
45Hec equites tollunt et quilibet associales,
Scutiferorum cetus, raptor in omnia cecus,
Preco, vernula, grex ciniflonum, plebs, hominum fex.
Nos igitur factis primatum retrogradatis
Vel propriis votis oblique scilicet actis
50Vel gravibus votis divino robore victis
Retro flexile causas versu dicimus ipsas,
Vt latebras cancri vestiget formula cancri.