CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIovianus Pontanus

Iovianus Pontanus · Renacimiento

Parthenopeus — X Phiuppi ad Faustinam epistola.

latín

Quam tibi maluerim praesens, Faustina, salutem,
littera sollicitae nuntia mentis habet.

Siqua videbuntur scriptis temeraria nostris,
hoc constans veri pignus amoris erit.
Consilio regitur quisquis moderantius ardet,
inconsultus erit, siquis amare volet;
hoc mihi turpe putem, sapiens si dicar amator;
quique amor est aliis, sit furor ille mihi.

Forma minor certe quam nostra insania vestra est,
sed pudor iste mei causa furoris erit,
quamvis et facie veteres heroidas aeques,
o non humano nata puella toro.
Hermionem laudant, quod erat spectanda capillis,
et sibi Apollinea fecerat arte comam;
hoque Clytemnestre potuit formosa videri,
candida quod roseus sparserat ora color;
sola Helene in terris, sola eius forma probatur:
sed tamen huic Helenae quid nisi forma fuit?
Cum tibi praesertim sint doctae Paliadis artes,
sit comes ex omni gratia parte tibi; 20
adde, quod et fastus semper contemnis iniquos,
(Tyndaridum tota est dieta superba domus).
Vidi ego te in primi spatiantem limine templi,
ille locus nostri vulneris auctor erat,
et vidi et perii, gelidoque in pectore dixi: 25

«Non haec tempia mihi tempia salutis erunt».
Ignibus urebar tacitis ut Vesuia rupes
undaque in Oetaeis Thermopylaea iugis;
non tamen audebam tacitos aperire dolores
ingenium metuens, casta puella, tuum. 30

Donec qui teneris pertemptat corda puellis
vulnera nostra tibi caeca retexit Amor,
fecit et optares communis pascere flammas
iniecitque tibi mutua vincla Venus.

Nam neque Abydeni iuvenis Sestaeque puellae
aut in amore alio tanta reperta fides;
Milanion nostros nequeat sufferre labores,
Hylaeam quamvis senserit ille manura.
Non labor huic fuerat varios contemnere amores,
una sed Iasidi cura piacere suae; 40
at mea cum multis placuisset forma puellis:
«Huic uni, dixi, noster inhaeret amor».
Tu quoque, ne formae quicquam iam desset honestae,
mansisti in nostra, Laodamia, fide.
Illius absentem retinebat Troia maritum, 45

Troia cinis misero, Protesilae, tibi;
interea vultus illi referebat amatos
cerea formati dulcis imago viri,
huic et blanditias, huic et dilecta ferebat
oscula, cognati haec pars erat aequa tori, 50

hanc etiam noctes thalamo complexa fovebat,
tantus in absenti coniuge saevit amor;
et frustra miseri pulsabant liniina amantes
floridaque obductis serta dabant foribus.
55 Sicque diu viduo permansit fida cubili,
hinc edam cineres ingemitura viri;
hoc castani decuit, sic exspectare decebat,
virginis haec fuerant conscia signa bonae.

Tunc mea felices implebant carbasa venti,
60 unus eram, de quo diceret omnis amans;
ipsi ridebat coelum mihi et ipsa favorem
spondebant rebus fata benigna meis.
O quotiens solem cernenti intercidit illud :

« En quanto melior sors mea sorte tua est»;
65 dicebam lymphis: « Quae nunc sic curritis, undae,
vos rapidum certe contineatis iter»;
dicebam silvis: «Quae nunc sine fronde rigetis,
vos nunc formosas indueretis opes;
fronderent colles, florerent graniina; nostra
70 si bona novisset, mellificare apis;
nidum avis in silvis, oblitaque semper amati
coniugis extrueres, Alcyonea, mari;

Scylla, patrem cupias; Tereu, gaude in Philomena
in scopulis, Echo; flore, Hyacinthe, novo.
75 At vos nunc, undae, quae sic iam curritis, undae,
currite, festinum iam celeretis iter;
et vos, o silvae, quae nunc sine fronde rigetis,
gaudete arentis deposuisse comas:
arerent colles, squalerent gramina; nostra
80 si mala sentiret, mella relinquat apis,

nidum avis in silvis, memor et libi semper amati
coniugis erueres, Alcyonea, mari;

Scylla, patrem fugias, Tereu, maere in Philomena,
in scopulis, Echo; flore, Hyacinthe, tuo».

85 Cor dolet et gelidus torpet sub pectore sanguis;
sed tainen invitum dicere cogit amor:
mens abit et mutis iam lingua in faucibus haeret;
at dolor iratum cogit acerba queri.
Unde meas primum surnam, Faustina, querelas?

Quod mihi principium, qui mihi finis erit?
Vana, fidem et casti fregisti iura pudoris,
vana, deos testes fallere, vana, potes?

Ingrata et miseri contemnere munus amantis,
obsequiique potes non niemor esse niei?

At quondam Libycis leo dum mugiret arenis
saucius, Androcli munere sensit opem,
inde comes socio permansit fidus in antro
et pretium victus raptaque praeda fuit;
cumque cruentasset Romanum caede theatrum,
abstinuit medicas il le ferire manus.

Scilicet humanis aliena est gratia rebus,
iustius ingenium debet inesse feris.

Quid si me longae premerent incommoda vitae,
inficeretque meum cana senecta caput?

Non sic Tithono coniunx Eoa relieto *
est illum viduo passa iacere toro,
quamvis iIle senex, quamvis foret ipsa puella,
non tamen ipsa suum sprevit iniqua senem ;
sed lacrimis carum satiabat maestà cubile,
cum iuga luciferis mane ligaret equis,
indoluitque suos lucem deposcere currus
officio cupiens praeposuisse torum:
nec minus Aurorae quam summo grata Tonanti
olini Dircaeis nox geminata iugis,
scilicet huic teneri suberat quia cura pudoris
atque fides constans ingenuusque pudor.

Sed cave neglectos, quos nec periura vereris:

nulla quidem laesis gratia coelicolis;
testis Apollineae Neptunia moenia Troiae
Dardaniumque genus Dardaniusque cinis;
testis, qui falsi propter periuria nati
indidit Aegaeo nomina vana mari.
Si non iuratae sprevisset tela Dianae,
Cydippen frustra commonuisset amans.

125 Hoc est, quod miseras deterrent fulmina gentes,
hoc dedit irato tela trisulca Iovi.

Vidi ego, quae Veneris fallendo iura resolvit,
perfidiae poenas saepe luisse graves,
vidi et, quae roseo fuerant suffusa rubore,

130 pallida et in lentas ora reversa genas
et nitidos olim dentes mutasse colorem
proque coma niveam surgere canitiem.

Sed prius aut Mauro veniam fera praeda leoni
meque vel irati sorbeat unda maris
135 aut raea Caucaseae discerpant membra volucres
aut Diomedeis devorer in stabulis,
quam tibi vel minimo fuerint penuria damno:
sis periura licet, si modo bella manes.
Hanc faciem vitient dentes? Hunc frontis honorem
140 canities? Decus hoc ruga senilis aret?

Parce, Vehus: non est mea, non periura puella,
non periura quidem, si qua puella levis;
hoc vitium formae est, cunctis haec menda puellis;
si vitium levitas, nulla puella bona est.

145 Te meminisse decet, dum coniuge saepe relieto
Mavortis cupidi dulce cubile petis,
nec contenta deo nemorum deserta colebas
et tibi Marte tuo carior alter erat,
nec foret Aeneas, si non Simoentia rupes
150 conscia deliciis esset et ipsa tuis.
Siquid peccatum est, siquid meruisse fatetur,
Iuppiter, in nostrum poena sit ipsa caput:
poena feros animos et nescia corda remitti,
poenaque Salmoneum Pirithoumque decet,

155 poena deos ausum debellavisse Typhoea,
poena decet Nioben, Byblida poena decet;
at non poena decet iurantem vana puellam,
sit poenae hoc illi poenituisse satis.
Poenituit: tu parce, pater; nam sponte fatenti
160 lex favet et magno est gratia magna tibi.
Tu quoque, vita, tuo, siquid peccavit, amanti
da veniam; merui nil ego, iussit amor;
iussit amor: magno quis enim non cedat amori.
in cycnum, in pluviam qui iubet ire Iovem?
Non subit illius felicis temporis bora, 165

cum mihi suspirans talia visa queri,
nec poterant ipsi succurrere verba petenti,
quippe diserta recens verba premebat amor:

« O utinam, et vereor ne sim tibi vilis in isto,
mutua sit de me cura futura tibi, 170

qualiscumque tamen seris licet urgear annis,
unus eris, quem me semper amare iuvet;
tu meus unus eris, quamvis meus esse recuses,
sis licet alterius, tu meus unus eris».
Interea tumidis stillat tibi rivus ocellis 175

umentesque rigat candida gutta genas.
Ipse ego solando lacrimas super ora cadentis
siccabam digitis anxius usque meis,
iurabam demens fallendi nescius artis,

cum mens certa mihi certus et esset amor, 180

tecum compositae venturum ad fata senectae
mansuramque meam tempus in omne fidem,
tecum post cineres, post dona ingrata sepulcri
traiecturum una flumina nigra rate.

Ipse idem, mea sis eadem cupioque rogoque, 185

mutua utrimque fidts, firmus utrimque et amor,
cura eadem mihi sis, eadem tibi cura Philippus;
hoc sibi et ipsa fides, hoc quoque poscit amor.

Sigue explorando

Por su autor
Iovianus Pontanus · 334 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Parthenopeus — X De Camino monte et Musarum iatebris,Parthenopeus — XI Ad Fanniam. →

Expediente

Autor
Iovianus Pontanus
Título
Parthenopeus — X Phiuppi ad Faustinam epistola.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-parthenopeus-x-phiuppi-ad-faustinam-epistola--iovianus-pontanus-a4a8f5
Cita recomendada
Iovianus Pontanus, «Parthenopeus — X Phiuppi ad Faustinam epistola.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-parthenopeus-x-phiuppi-ad-faustinam-epistola--iovianus-pontanus-a4a8f5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.