CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIovianus Pontanus

Iovianus Pontanus · Renacimiento

Parthenopeus — II Bophillus adulescens

latín

« Si quisquam infernas cupiat praenoscere poenas,
si quisquam Elysii dona beata poli,
hic faciles vultus, ille indignantia cernat
lumina in exitium nata, Phiella, meum.

Aurea pacato diffundis tempora vultu,
aurea tranquillo pax et ab ore venit;
dum loqueris, toto discedunt nubila coelo,
verna quies roseo est, vernus in orbe decor.
Candida felices sustollant lintea nautae,
quoque petant portus, aura ministrat iter,
magnetem et gelido surgentis axe Triones
quosque sequatur liabet tuta carina deos.

Quod si quem placidis facilis dignaris ocellis,
nectaris buie fontes ambrosiaeque fluunt;
illic delicias, illic ludosque iocosque,
mille voluptates, gaudia mille geris:
Fortuna potes invita fecisse beatum
quemque velis, miserum quemque beasse velis.

Aspice divinas huinano in corpore dotes ;
nil mortale tibi ; digna, puella, polo es.
Atque utinam invideant ne te coelestia nobis
et nova Phoebeo sidere fiamma mices.

O bene, quod veteres mutarunt numina mores,
vertit amatorem fabula nulla Iovem ;
in te non taurum, non il le subiret olorem,
non Danaes rutilam solveret in pluviam,
sed nitidus blando coetu comitatus amorum
in thalamum veheret, dia puella, suuin,
et tua gemmali posuisset membra cubili
illa deùm requies deliciumque Venus.
Hoc melius. Nunc ille iocos, nunc audit amantes;

et iuvenum curis, quas tulit ipse, favet,
ille mi hi de te spondet quaecumque rogarim,
teque meo pepigit, candida nympha, toro.
Tu quoque iunge pios fido cum coniuge amores ;

ipse etenim et coniunx, ipse et amator ero.
Qualis Chaoniae devinctus amore maritae
nescit amans volucris fallere iura suae,
nec te tam formae capiat decor iste superbae,
ut tua commorint taedia iniqua deos.

Si facilis quondam Daphne Peneia fuisset,
non staret duris frondea limitibus
nec tam crudeli fato rapuisset amantem
sortis Anaxarete causa modusque suae.

Et mihi nescio quid blandis promittere ocellis
et mihi nescio quid dulce videre loqui,
utque supercilio spondes nutuque loquaci
non nihil ipsa meis mota venis precibus.
Nec nomen capiat te virginitatis inane:
nullis illa quidem est inclyta temporibus.

Illi virginitas, illi sua cura pudoris,
siqua puella deis casta facit superis;
virginitas tua, Cydippe, tua, Maenali, diva;
nos modo naturae dulce sequamur iter.

55 Atque utinam in priscos redeant nova saecula mores.
aurea quis Latio regna fuisse canunt,
cum passim virides nullo custode per herbas
ibat amatori iuncta puella suo,
non quem dura parens, non quein pater improbus illi,
60 mutua sed placido iunxerat ore Venus;
atque ita composito iungebant foedere curas,
una fides, unus lectus et unus amor.

Tecum ego muscosis habitarem dives in antris
atque idem lectus arbor et herba foret;
65 arbor compositas iaceret recubantibus umbras,
praeberet mollem caespitis herba torum,
et circum querulo streperent virgulta canore,
et streperet querula qui salit amnis aqua,
luderet et suavis demulcens ore querelas
70 Attica frondosis ales in arboribus;
sic mecum fixis haereres nixa lacertis
lascivis relegens oscula blanda iocis,
mutua sic placido trahereinus gaudia lusu
et regum magnae despicerentur opes. »

75 Haec ille, et saevus quaecumque coegerat ardor,
quaecumque et didicit verba disertus ainaiis:
at nymphe varios immutans ore colores
paulatim victas iam dabat ipsa manus
illius et fixis haerens pendebat ocellis;

80 uritur, et taciti signa furoris erant,
et conata loqui singultim pauca locuta est
deque verecundo fugerat ore color.
Ac furtim laxis foribus progressa parabat
currere in amplexus, care Bophille, tuos,

85 cum inater saevis cumulans obiurgia dictis
a specula natam iussit abire suam.
Sic quos iunxit amor, tristis custodia solvit:
o nullo vacuum tempore quisquis amat.

Sigue explorando

Por su autor
Iovianus Pontanus · 334 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Parthenopeus — II Ad Fanniam.Parthenopeus — III Carmen nocturnum ad fores puellae. →

Expediente

Autor
Iovianus Pontanus
Título
Parthenopeus — II Bophillus adulescens
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-parthenopeus-ii-bophillus-adulescens--iovianus-pontanus-886558
Cita recomendada
Iovianus Pontanus, «Parthenopeus — II Bophillus adulescens», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-parthenopeus-ii-bophillus-adulescens--iovianus-pontanus-886558.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.