Sic mihi crudeles isti placentur ocelli,
qui me luminibus surripuere suis,
ut nulla e cunctis aeque formosa puella est
nec quae sit misero tantum adamata mihi.
Nil formae natura tuae, nil cura negavit,
una supercilii si tibi dempta nota.
Nani, quamvis molli semper sis dedita amori,
nulla proterva magis, nulla benigna minus;
cum tibi sint placidi mores, sint mitia corda,
nulla benigna minus difficilisque magis.
Nam quid dura tuum sic me contemnis amantem
neglectumque tuas despicis ante fores?
Ipsa fugat primas nox intempesta tenebras,
nulla tamen nostro mota dolore venis;
frigida saevit hiems inmitis et ingruit aer,
exclusum pateris me tamen esse foris.
Fannia, solve fores, mea Fannia, Fannia, quaeso,
solve fores, quaeso, Fannia, solve fores
et me, quem gelidus Boreas contraxit et imber,
in tepido foveas, dulcis amica, sinu.
Quod rogo nec magnum est; et amor sibi mutua poscit
mutuaque amplexus gaudia poscit hiems.
At tu, quae dominae servas dilecta cubile,
me miserum, dormis, scita Lepidi, diu.
Si dormis, tibi sit facilis somnusque quiesque,
sin vigilas, posti, te rogo, deme seram:
scis etenim, quid noster amor, quid spes mea de te,
quid mihi promittat, quae tibi tanta fides.
Me miserum, dormis nimium, iucunda Lepidi ;
surge, age, de molli surge, Lepidi, toro,
nani se quamprimum terris lux candida praefert
seque dies roseo suscitat oceano.
Sed tibi quid feci, crudelis sonine? Quid, inquam,
dure, meas frangis, somnule, delicias?
Te decuit, nostris olim devicte querelis,
lumina iam dominae deseruisse meae.
Anne deum mentes an livor numina vexat,
quos iuvat et nostra commoditate frui?
Nani te, si invidia, crudelis somne, vacares,
par fuerit mores noctis habere bonos:
nox facilem cupido semper se praebet amanti,
nox iuvenum curis obsequiosa favet;
illa meos quotiens custodem fallere iussos
ciani tulit ad lectum, quo iacet illa, pedes,
et quotiens, vigili quamvis cum matre iaceret,
illa meo femori iunxit amica femur.
At tibi, somne, tuis semper sopor absit ocellis,
imprecor, et semper lumina aperta geras,
quaeque papavereis tecum fers pocula sucis
rupta cadant et sis pervigil ipse diu.
Salve difficili subnixus, pessule, posti,
limina quaeque tua claudis, iniqua sera,
vos mihi nunc faciles aditus praestate roganti
ad dominamque meam pandite, qua sit iter:
vos ego Panchaeo supplex venerabor odore
floribus e vernis pictaque serta dabo,
vobis myrteolo spargam de flore liquorem,
vobis de roseo lympha madore fluet.
O male, quod fletu nequiquam absumor inani
despectasque meas, pessule lente, preces.
Sic tibi nec longae caries nec ruga senectae
officiat nec te sentiat ignis edax,
sic tibi nec raucae stridet quae lamina serrae
nec queat ulla tibi saeva nocere manus:
furtivus clauso sensim te subtrahe posti,
ut pateat moto cardine laxa foris.
Sed mihi quid lacrimae prosunt? Quid vota precesve
Roboribus duris nulla subest pietas.
Crudeles postes, crudelis ianua, tuque
tam male grate meis, pessule, deliciis,
vos situs obducat, vobis non aequa securis
saeviat et cuneis instet acerba manus,
in vos irati procursent undique ainantes,
ingerat hic lapides, inferat ille faces.
Ergo, ubi tam durae consumpsi tempora noctis,
mortua quid prodest membra referre domum?
Hic moriar sit et haec mihi funeris auctor acerbi
ianua, sint tumulus limina et ipsa meus.