CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAlanus ab Insulis

Alanus ab Insulis · Medieval

Parabolae — V

latín

Non sunt digna coli quaecunque coluntur in orbe
Iugera, nec fodi vinea quaeque manu.
425Quid prodest arare solum, vel fodere vitem,
Cum nihil hoc fructus nil ferat illa meri?
Incultus requiescat ager sterilis, requiescat
Et vitis, nunquam vindemianda mihi:
A simili, cessare probo debere datorem,
430 Qui colit indignos, et sua tradit eis.
Qui sua dat dignis, serit et metit, unit et amplat,
Indignis vero res data tota perit.
Nos asinus ridere facit, dum more leonis
Pingitur, et vulpes subdola cogit idem.
435Exuat hic pellem qua se putat esse leonem,
Vt patiens oneris iussa sequatur heri.
Hortor et ut vulpes propria sub pelle quiescat
Ne moveat risum pelle leonis ovans
Inflando se rana bovi par esse volebat,
440 Vlcisci pullos quos pede pressit aquis:
Ast bos iuravit ranunculus ante creparet
Per medium quam par efficeretur ei.
Surgentem Drusus festinat radere barbam,
Ne noceat lippae noctibus umbra genae:
445Apponit speculum, speculo monstrante relictos
Forficibus tollit, forpicibusque pilos;
Et ne prurigo caput occupet, omnibus horis,
Lotricem promptam quae lavet illud habet
Praeterea, faciebus aquam manibusque ministrat
450 Quotidie scopis, a scobe tecta piat.
Hoc facit exterius, sed sordes colligit intus,
Nec sibi crescentes radere curat eas.
Constat ut illa manus primo perpulchra lavetur,
Quae sibi praesumit vasa lavare Dei;
455Munda manus mundum vas quod lavat efficit illud:
Sordida, sordidius quam fuit ante facit.
Tacta luto subducta sibi trahit instita sordes,
Et nigra fit subito quae prius alba fuit.
Non me verrucas iuste reprehendit habentem,
460 Qui sibi portanti tubera parcit homo:
Vlceribus plenum primo se liberet ipsum,
Postea verrucas rideat ille meas.
Nemo potest pugilem nexu prosternere fortem,
Ni luctae patiens, aggrediatur eum.
465Nunquam formosae cecidissent moenia Troiae
Ni coeptus fuerat quo cecidere labor.
Incipiat quicunque cupit bonus et pius esse;
Dimidium facti qui bene coepit habet.
Quomodo fiet opus, nisi primitus incipiatur?
470 Omnia principium constat habere suum.
Audaces fortuna iuvat, nil grande cor audax
Terret: nil animi quidquid abhorret habet.
Non potis est magnus, gibbo prohibente, camelus
Pertransire brevis leve foramen acus:
475Nec transire sinit locupletem ianua coeli,
Dum cogit miserum sistere pondus opum.
Cur animae mortem tam pravo corde requirit,
Cur sibi quod tollit vivere, captat homo?
Felix est pauper, quem pauperat ipsa voluntas:
480 Non est quod tergum, cum petit alta, gravet;
Nec latro, nec praedo, nec fur vafer insidiatur,
Dum carpit sumptas absque timore vias.
Mille viae ducunt homines per saecula Romam,
Qui Dominum toto quaerere corde volunt:
485Est via quae ducit montes directa per altos,
Vepribus et spinis arduitate gravis:
Est quoque nonnullus callis quem calculus asper
Asperat, et plantas quotidianus arat;
Est via per pontum, via per deserta, per imas
490 Valles, per scopulos, per loca dura pedi:
Per nemus et latebras, per lustra timenda ferarum,
Per spinas, tribulos, per lutulenta vada.
Semper hiat corvus, semperque cadavera captat
Semper amat mortem, mors quoque pascit eum.
495Quem sua debilitas, et quem premit ipsa senectus,
Laetificant illum cum putat ipse mori.
Non solum corvus morituris insidiatur,
Maxima pars hominum iam facit illud idem.
Filius ante diem mortem patris optat, ut haeres
500 Fiat; et ut miseras lege capessat opes.
Proh dolor! in clerum transit dolor, et scelus illud;
Hic emit ecclesiam, dum tenet alter eam.
Bis bos percutitur, bis ferrum sentit acutum,
Si contra stimulum calcitret ipse suum:
505Efficit ex uno duo vulnera, vulnere ferrum,
Vlterior primo peior et ictus erit.
Cur igitur domino servi parere creati
In dominum rabie pectoris arma levant?
Hic furor, haec rabies, haec indignatio risum
510 Praebet, et invisum quaerit habere malum.
Dum caput obstipum domino stomachante tenebat,
Graviter evasit vincula Davus heri.
In dementato non est modus immoderato,
Dum baratro donat quidquid habere potest.
515Non minus excedit normam rationis avarus,
Dum nihil expendens, semper acervat opes.
Nemo sequatur eos, quoniam vitiosus uterque,
Est via quam virtus inter utrumque docet.
Hic canis, ille lupus, cum carnem devoret alter,
520 Vt lupus occultet, seu canis alter opes.
Frontibus adversis pugnantia crimina secum
Vitet, qui vitae carpere curat iter.

Sigue explorando

Por su autor
Alanus ab Insulis · 16 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Parabolae — IVParabolae — VI →

Expediente

Autor
Alanus ab Insulis
Título
Parabolae — V
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-parabolae-v--alanus-ab-insulis-5e11ee
Cita recomendada
Alanus ab Insulis, «Parabolae — V», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-parabolae-v--alanus-ab-insulis-5e11ee.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.