Non teneas aurum totum quod splendet ut aurum,
Nec pulchrum pomum quodlibet esse bonum.
Non est in multis virtus quibus esse videtur
220 Decipiunt factis lumina nostra suis.
Plus aloes quam mellis habent in pectore tales
Quos sanctis similes simplicitate putes.
Morsibus aggreditur lignum capra cui religatur
Cum sit nil aliud, quod sibi detur ibi.
225Quamvis delicias cupiat sibi quisque; necesse est
Vt capiant omnes id quod habere queunt.
Nil prodest optare magis, vel quaerere nobis
Quam quod vel quantum vult Deus ipse dare.
Ad vada Neptuni fontes et flumina currunt,
230 Et quocunque potest currere currit aqua
Per valles quas semper amat, dilabitur unda,
Et colles odio quos habet, illa fugit.
Queis satis est, his plura fluunt: his undique fertur,
His datur, his emitur: pauper ubique iacet.
235In Boream Zephyrum converti saepe videmus,
Nomine mutato rursus et hunc in eum.
Non tamen admiror de tempore si varietur,
Cum sic cunctorum Conditor ipse velit:
Sed miror miranda nimis, vaga corda virorum,
240 Cur toties mutent se, prohibente Deo.
Non aliam legem patitur fur quam latro captus,
Quamvis nocte latro, fur eat ipse die.
Non minus hic peccat qui censum condit in agro,
Quam qui doctrinam claudit in ore suam.
245Absit commissum sine lucro ferre talentum,
Ne servos nequam nos vocet ira Dei.
Non opus est somno Syrenes ingredienti,
Nec sibi qui studio falsa cavere volet.
Saepe stylum vertit, qui versum vertere debet,
250 Dentibus est ungues, scalpit et ungue caput;
Quaerit quae primum, quae postea ponere possit,
Non quaevis apte verba locare potest.
Thersites numerum non vires auxit Achivis,
Inops virtutis, garrulitate potens:
255Sic inter scacos alphinus inutilis exstat
Inter aves bubo, fucus et inter apes;
Inter narrantes cifram, iuvat esse figuras
Et vult multoties anticipare locum.
Separat instantes isthmus brevis insula fluctus,
260 Haec pacem gemini continet unda maris.
Non possunt tauri concurrere fronte minaci,
Dum baculum pastor sublevat inter eos.
Apula gens et gens Lucania bella minantur,
Sed rabiem media gens Venusina vetat.
265In cavea propria fit atrox et aspera vulpes,
Quae prius aufugeret si foret illa foris.
Improbus et mordax canis est in limine noto
Dum videt auxilium vim sibi ferre canum:
Inter consortes audacior est homo nequam
270 Quam sit in externis hoste minante locis.
Inventum tarde leporem cito perdimus inter
Vepreculas, cum sit res fugitiva lepus.
Perdimus anguillam manibus dum stringimus illam,
Cuius labilitas fallit in amne manus;
275Sic abit inventus nisi conservetur amicus,
Et nisi libertas mutua servet eum.
Non bene firmus erat, digito qui solvitur uno
Nodus: nec fortis, tam cito fracta fides.
Nunquam fidus erit, qui desinit esse fidelis,
280 Nunquam qui non est fidus, amicus erit
Ex quo conveniunt duo pectora pectus in unum;
Fas est ut maneant pectora pectus idem.
Mente minus sanus quam corpore creditur aeger,
Qui medicos eius fuste vel ense ferit.
285Quis magis insanus quam caecus in ardua ductus,
Si tunc contemnat felle tumente ducem?
Lippo, non lusco collyria nigra medentur,
Qui semel est luscus, non nisi luscus erit.
Nolumus in scirpo, quo non est, quaerere nodum,
290 Nec super infirmum ponere magna gradum:
Pasce canem, pastus tuus illum leniet, et te
Quamvis caedatur, caesus amabit herum,
Fac servo nequam bona, semper et omne quod illi
Praebueris perdes; cum sibi nullus amor.
295Ridiculus mus est, qui muribus imperat: et qui
Tanquam rex horum sic dominatur eis;
Non minor est risus de servo quando levatur
In dominum; quando voce manuque furit
Asperius nil est humili cum surgit in altum;
300 Pingitur in celsa simia sede sedens.
Diversis diversa valent medicamina morbis,
Vt variant morbi, sic variantur ea.
Non uno doctrina modo se mentibus infert,
His timor, his monitus, his adhibetur amor.
305Quadrupedes adaquare nequis dum percutis illos,
Nec cogit pueros virga studere rudes.
Parvula venalem comprendit mantica telam,
Et iacet exiguo multiplicata loco:
Qui sic, quod cupidae menti non sufficit orbis?
310 Praedia terrarum, gloria, census, honor?
Ius est, ut penitus terrae sit homunculus expers;
Qui totam terram solus habere cupit.
Faucibus innocuis deserta leunculus ambit,
Cum nihil inveniat quod lacerare queat;
315Non semper pungit serpens, nec fundit ubique
Virus, quod secum semper in ore gerit:
Non equidem stimulo, nec parceret ille veneno,
Si quid adesset quod laedere posset eo.