CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAlanus ab Insulis

Alanus ab Insulis · Medieval

Parabolae — II

latín

Luctatur cum nocte dies, cum nube serenum,
Cum tenebris lumen: cum nece vita vigens
115Sic labor in nobis, nam spiritus et caro semper
Pugnant; et morimur si caro vincat eum.
Pondera portat equus, bos terram sulcat aratro,
Vestem tradit ovis; servat ovile canis.
Omnia quippe suae naturae debita solvunt
120 Praeter eum qui plus his rationis habet.
Aethereus motus movet omnia sidera praeter
Vnum; sed semper permanet illud idem.
Sic constans et fidus homo sine fine tenebit
Hunc in amore modum, quem tenet ipse semel.
125Phoebus ab occasu rursus raptatur ad ortum,
Quem prius huc illuc machina versa tulit:
Sic in amicitia mundus stat, flagrat et alget
Corruit et surgit, quod magis odit, amat.
Tutior in terra locus est, quam turribus altis,
130 Qui iacet in terra, non habet unde cadat.
Impetus et venti, tonitrus et fulmina turres
Flatibus evertunt, stare sed ima sinunt.
Non possunt habitare simul, contraria cum sint
Mors et vita: procul dissidet haec ab ea:
135Sic duo sunt quae non possunt habitare cor unum,
Huius amor mundi vanus; amorque Dei.
Stratus humi non surgit, item dum poplite flexo
Portat onus grave quo praecipitatur equus:
Sic homo qui magna vitiorum mole gravatur,
140 Non nisi deposita mole levare potest.
Non quo nauta volet, sed quo vehit aura, vehetur
Puppis, cum tumidi venerit unda maris.
Non quo propositum, sed quo sors tendit eundum
Cuilibet est; omnes hac decet ire duce.
145Apparet phantasma viris; sed rursus ab illis
Vertitur in nihilum, quod fuit ante nihil:
Sic et adest, et abest fugitivi gloria mundi;
Non prius adventat, quam quasi somnus eat.
Dum calor est, et pulchra dies, formica laborat,
150 Ne pereat dum nix venerit alta, fame:
Sic iuvenis dum tempus habet sudoribus aptum
Quaerat quo possit lassa senecta frui.
Non adeo sublime levat levis ala volucrem,
Quin redeat rursus rura relicta petens.
155Non ita subvectos rota surgens tollit in altum,
Quin vergens illos rursus ad ima ferat.
Ebrius ante bibit quam nauseat, ante ligurit
Quam vomat; ante levat quam pede firmus eat:
Non sic in nobis, non est sic ordo retentus,
160 Ante docere modo quam didicisse iuvat.
Non emitur care res legibus empta fororum;
Venditor et emptor sunt ibi merce pares:
Sed nihil est quod sit sub coelo carius emptum,
Quam quod emunt longae fronte ruente preces.
165Dentibus atritas bos rursus ruminat herbas,
Vt toties tritae, sint alimenta sibi:
Sic documenta tui si vis retinere magistri,
Saepe recorderis quod semel aure capis.
Follibus inclusas faber improbus excitat auras,
170 Dum ferrum durum molliat ipse focus:
Sic ortus furor intus agit praecordia stulti,
Dum molles reddit litis agone vires.
Voce molossorum latebris arcentur onagri,
Exit et ipse canum dente domandus aper;
175Sic et presbyteri vitiosos quaerere debent,
Et nisi poeniteant, ense ferire Dei.
Et miser et dives fuit olim rex Mida, dives
Auro; sed vitae conditione miser:
Sic custos census, sic omnis vivit avarus,
180 Dum nihil et multum possidet ipse boni.
Hesperius astrorum se profert vespere primum,
Et facit immensum quo micat ipse iubar:
Sic cito non tarde monstrat egentibus ille
Qui clarum gemini lumen amoris habet.
185Aeolus ingentes ventorum temperat iras,
Et mare Neptunus saepe tridente domat:
Sic sese dominus faciat feritate timeri,
Qui regimen magnae gentis habere cupit.
Bella movet citius cui desunt cornua taurus,
190 Quam qui cornuta fronte ferire potest:
Saepius in vico pueros pugnare videmus,
Quam validos homines queis solet esse vigor.
Impatiens animi si bos iungatur aratro,
Tortam, non rectam carpit arando viam:
195Sic sunt qui retrahunt gradientes saepe retrorsum,
Cum videant illos carpere lucis iter.
Cum nive, cum pluvia, cum grandine vertere capras,
Ac niti contra fronte videmus oves:
Iniustos fraus, ira, nefas, iniuria raptant,
200 Sed iustus toto corde resistit eis.
Non potis est pelagus leviter transcurrere lembus
Ni sit qui remis currere cogat eum.
Non valet ad metam cursum perducere cursor
Ni sibi spes et pes auxilientur ei.
205Longius ille videt qui multis spectat ocellis,
Quam cui dat visum solus ocellus, homo:
Idcirco vaccam servandam tradidit Argo
Sponsa Iovis Iuno, non, Polypheme, tibi.
Vim minus exercet qui late spargitur ignis,
210 Quam cui collectae vim tribuere faces
Fortius invadit qui vires colligit hostem,
Quam qui dispersis viribus instat ei.
Pessimus est hostis qui cum bene feceris illi,
Fortius insurgit, bella movendo tibi:
215Sic carni fac velle suum si bella moveri
Vis tibi: si pacem, colla domato fame.

Sigue explorando

Por su autor
Alanus ab Insulis · 16 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Parabolae — IParabolae — III →

Expediente

Autor
Alanus ab Insulis
Título
Parabolae — II
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-parabolae-ii--alanus-ab-insulis-fdc8df
Cita recomendada
Alanus ab Insulis, «Parabolae — II», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-parabolae-ii--alanus-ab-insulis-fdc8df.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.