CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — XXXVII. Ad Sindulphum diaconum

latín

Frater amore Dei, digno memorabilis actu,
88.0151B| Pectore fixe [fote] meo frater amore Dei.
Carpe libenter iter, quod ducit ad aetheris aulam,
Altius ut surgas, carpe libenter iter,
88.0152A| Fer patienter onus ne te pia sarcina lasset,
Unde manet requies, fer patienter onus.
Subdere colla decet, quia sunt juga dulcia Christi,
Quo mereamur opem, subdere colla decet.
Qui sua rura colit, solet horrea plena tenere,
Nec jejunus erit, qui sua rura colit.
Per mare nauta volat, quo multa pecunia crescat.
Mercibus ut placeat, per mare nauta volat.
Non timet ille necem, rabie turbante procellae,
Ut lucretur opes, non timet ille necem.
Miles ad arma venit, quaerens per vulnera palmam,
Ut redeat victor, miles ad arma venit.
Praemia sume libens, mihi tu quoque, chare sodalis,
Unde triumphus erit, praelia sume libens.
Quisquis amore venit, nescit se ferre laborem,
88.0152B| Nemo labore jacet, quisquis amore venit.
Carmina parva ferens, tibi debita reddo salutis,
Des meliora, precor, carmina parva ferens.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — XXXVI. Ad Anthemium diaconum.Versus ad Bertichramnum — I. Ad Bertichramnum episcopum, cum elevaretur in currum. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — XXXVII. Ad Sindulphum diaconum
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-xxxvii-ad-sindulphum-diaco--venantius-fortunatus-930c4b
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — XXXVII. Ad Sindulphum diaconum», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-xxxvii-ad-sindulphum-diaco--venantius-fortunatus-930c4b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.