CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — XXXVI. Ad Anthemium diaconum.

latín

Suscipe versiculos, Anthemi, pignus amantis,
Quos tibi sincero pectore fudit amor.
Cum tua blanditus retineret lumina somnus,
Lassaque fecisset membra jacere thoro.
Dum dubito, pecco, nolens vexare quietum,
Sic mea culpa, tui causa soporis erit.
Discedo tacitus, veluti fur, indice nullo;
Nec dixi amplectens: Frater amate, vale.
Non licuit mandata animo committere charo,
Nec tenuit verbis hora vel una tuis.
88.0151A| Testificor Dominum mihi fortiter esse molestum.
Quod sic discedo, nec tua dicta fero.
Sed cui plura volens poteram tunc dicere praesens,
Nunc faciat paucis pagina missa loqui.
Haec tamen ante Deum, rogo te, mihi munera praestes,
Omnibus ut semper charus ubique mices.
Nemo mihi vestem, donaria nemo ministret,
Quod dulcedo monet, hoc mihi nemo neget.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — XXXV. Ad Joannem Diaconum.Miscellanea (Venantius) — XXXVII. Ad Sindulphum diaconum →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — XXXVI. Ad Anthemium diaconum.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-xxxvi-ad-anthemium-diaconu--venantius-fortunatus-69f169
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — XXXVI. Ad Anthemium diaconum.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-xxxvi-ad-anthemium-diaconu--venantius-fortunatus-69f169.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.