CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — XVII. Ad Gundoarium [M., Guntharium].

latín

88.0254C|
Si prodi verbis affectus posset amantis,
Carmina plura tibi pagina nostra daret.
Sed quod ab ore loqui nequeo, quod pectore gesto,
Sit satis ex multis vel modo pauca dari.
Nam si respicias votum per verba canentis,
Malueram majus, qui tibi parva fero.
Aspicimus sensum totum in dulcedine fusum,
Quo sine nube doli, corde serena micant.
Puro fonte rigans, nectar de fauce redundat,
Cujus verba libens pectore, corde bibo.
Providus, exertus, viligans, moderatus, honestus,
Condimentum animae mens tua semper habet.
Reginae egregiae patrimonia celsa gubernas,
88.0255B| Quae tibi commisit, sensit ubique fidem.
Nemo piae poterat reginae charior esse,
Quam qui pro meritis talis et ipse foret.
Gundari, longo vigeas placiturus in aevo,
Conjuge cum propria luce perenne manens.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — XVII. Ad eumdem, pro commendatione puellae.Miscellanea (Venantius) — XVII. Ad Placidinam, matrem Leontii episcopi. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — XVII. Ad Gundoarium [M., Guntharium].
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-xvii-ad-gundoarium-m-gunth--venantius-fortunatus-de10ac
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — XVII. Ad Gundoarium [M., Guntharium].», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-xvii-ad-gundoarium-m-gunth--venantius-fortunatus-de10ac.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.