Cum graderer festinus iter, Pater alme Gregori,
Qua praecessoris sunt pia signa tui.
88.0201A| Quo fertur convulsa jacens radicitus arbor,
Martini ante preces exiluisse comis.
Quae fidei merito nunc stat spargendo medelas,
Corpora multa medens, cortice nuda manens.
Fletibus adfuit hic genitor, genitrixque puellae,
Voce implendo auras, et lacrymando genas.
Figo pedem, suspendo aurem, mihi panditur ore
Vix per singultus vendita nata suos.
Quaero adhuc, questus perhibet, nullo indice furto,
Furti ex objectu hanc pater [patet] ire jugo.
Se voluisse dare et jurantes ordine testes,
Nomine quemque tenens, nec potuisset egens.
Non aderat judex, erat accusator adurgens,
Hic ego quid facerem, posse vetante sacro
Si pius hic, dixi, praesens Martinus adesset,
88.0201B| Non permisisset perdere pastor ovem.
Sed tamen invalui recolens te, summe sacerdos,
Spem praecessoris qui pietate refers.
Discute, distringe, ac si sit secus, eripe dulcis,
Et pater adde gregi, hanc quoque redde patri.
Me simul officio famulum tibi, chare, subactum,
Protege perfugio, pastor opime, pio.