88.0083A|
Munera parva nimis, pia, suscipe, quaeso, libenter,
Quae magis ipsa decens munus in orbe micas.
Fluctibus e mediis haec ut daret insula vobis,
Oceanus tumidis murmure praestat aquis.
Quae loca dum volui properans agnoscere ponti,
A Borea veniens reppulit unda furens.
Prosperitas ut vestra, tamen se plena probaret,
Obtulit in terris quod peteretur aquis.