CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — XVI. Item pro eadem re ad Florentinum.

latín

Dum pergit hinc quisque viam, mea pagina currat,
Prodat ut eloquio, quid sibi debet amor.
Nunc quoque chare mihi, bone semper, amice fidelis,
Pectore devotus reddo salutis opus.
Commendo hunc etiam famulum, dure ante redactum,
Tortus qui legem nec meruisse gemit.
Ille dolens gravius, quam vulnera corpore fixa,
Quod sibi subducta est filia parva, rudis.
Audiat hanc vocem pietas miserando benigne,
Quae sibi cum tribuis, hinc tibi magna dabis.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — XVI. Hymnus de Leontio episcopo.Miscellanea (Venantius) — XVI. Pro prandio. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — XVI. Item pro eadem re ad Florentinum.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-xvi-item-pro-eadem-re-ad-f--venantius-fortunatus-edb6d1
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — XVI. Item pro eadem re ad Florentinum.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-xvi-item-pro-eadem-re-ad-f--venantius-fortunatus-edb6d1.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.