CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — XVI. Hymnus de Leontio episcopo.

latín

88.0081A|
Agnoscat omne saeculum
Antistitem Leontium,
Burdegalense praemium,
Dono superno redditum.

Bilinguis ore callido
Crimen fovebat invidum,
Ferens acerbum nuntium,
Hunc jam sepulcro conditum.

Celare se non pertulit,
Qui triste funus edidit.
Etsi nocere desiit,
Insana vota prodidit

88.0081B|
Deceptus arte noxia,
Cassata deflet crimina,
Dum quae putabat tristia,
Conversa sunt in gaudia.

Exempla saeva protulit,
Calcanda cuncto tempore,
Ut jam sibi conscriberet
Decreta, vivo antistite.

Fucata res haec contigit,
Vitanda casto pectore,
Superstite ut praesumeret,
Post fata quod vix debuit [defuit].

Gravat sacerdos ordinem,
Qui episcopatum sic petit,
88.0081C| Praecepta qui complectitur,
Fugit honoris ambitum.

Hoc si cui sit debitum,
Coactus ascendat gradum,
Non se petente callide,
Sed dante Christi munere.

Ineptus est quis ipse se
Praeferre vult Ecclesiae;
Nam rem sacratam sumere,
Eclectio divina sit.

Katus sacerdos ordinem
Hilarius non ambiit,
Martinus illud effugit,
Gregorius vix sustulit.

Leges refutant ambitum,
88.0081D| Invasor omnis pellitur:
Quod respuunt praetoria,
Vitet nefas Ecclesia.

Maligna erant certamina
De sede non tamen sua,
88.0082A| Quae nec pati desiderat,
Non infert mens improba.

Nec longiore tempore
Versantur in hoc murmure;
Dum cogitant succedere,
Redit sacerdos qui fuit.

Orante plebe, protinus
Dum nemo credit, redditur.
Quae confluunt per tristia.
Majora sunt haec gaudia.

Plausu favebat civitas,
Cui redit felicitas,
Orbata, quem defleverat,
Patrem recepit anxia.

88.0082B|
Quem vix putabat redditum,
Praeventa voto prospero,
Res mira quando cernitur,
Solet stupere visio.

Recolligit rector gregem;
Errore captum suscipit;
Pastoris arce cognita,
Gavisa sunt ovilia.

Sumpsit gradum quo tempore,
Regressus est eo die.
Quis non superno munere
Hoc contigisse praedicet?

Tantum nec ante praemium
Plebi fuit, cum factus est;
88.0082C| Laetata quantum tunc fuit,
Quando recepit praesulem.

Venite, cives, plaudite,
Et vota votis addite,
Quo facta sunt miracula,
Servent cum coelestia.

Xristus sereno lumine
Circumvolet, quem reddidit,
Ut trina crescat gratia,
Mercede, vita, gloria.

Ymnum canendo concrepet,
Quisquis Deo non invidet,
Laus ejus est, qui praesulem
De mortis ore retrahit.

88.0082D|
Zelante fido pectore,
Tam vera dici non pudet:
Haec parva nobilissimo
Papae damus Leontio.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — XVI. Epitaphium Attici.Miscellanea (Venantius) — XVI. Item pro eadem re ad Florentinum. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — XVI. Hymnus de Leontio episcopo.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-xvi-hymnus-de-leontio-epis--venantius-fortunatus-1de92a
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — XVI. Hymnus de Leontio episcopo.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-xvi-hymnus-de-leontio-epis--venantius-fortunatus-1de92a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.