CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — XVI. Epitaphium Attici.

latín

88.0166A|
Quamvis longa seni ducatur in ordine vita,
Cum venit extremum, nil valet esse diu.
Sed quia nemo fugit, nisi terram terra recondat,
Lege sub hac, cunctos sors rapit una viros.
Celsus in hoc humili tumulo jacet Atticus ille,
Qui dabat eloquio dulcia mella suo.
Impendens placidam suavi modulamine linguam,
Pacificusque suus sermo medella fuit.
88.0166B| Cujus abundantem venerata est Gallia sensum,
Excoluitque senem semper honore patrem.
Clarus ab antiquis, spes nobilitatis opimae,
Sufficiens propriis, nulla rapina fuit.
Dogmata corde tenens, plenus velut arca libellis,
Quisquis, quod voluit, fonte fluente bibit.
Consilio sapiens, animo pius, ore serenus,
Omnibus ut populis esset amore parens.
Sic venerabilibus templis, sic favit egenis,
Mitteret ut coelis, quas sequeretur opes.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — XVI. De Condone domestico.Miscellanea (Venantius) — XVI. Hymnus de Leontio episcopo. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — XVI. Epitaphium Attici.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-xvi-epitaphium-attici--venantius-fortunatus-c80541
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — XVI. Epitaphium Attici.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-xvi-epitaphium-attici--venantius-fortunatus-c80541.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.