Tempora si solito mihi candida lilia ferrent,
88.0286C| Aut speciosa foret suave rubore rosa,
Haec ego rure legens, aut cespite pauperis horti,
Misissem magnis munera parva libens.
Sed quia prima mihi desunt, vel solvo secunda,
Profert qui violas, fert et amore rosas;
Inter odoriferas tamen has, quas misimus, herbas,
Purpureae violae nobile germen habent.
Respirant pariter regali murice tinctae,
Et saturat foliis hinc odor, inde color.
Haec, quod utrumque gerit pariter, habeatis utraque
Et sit mercis odor flore perenne decus.