88.0229A|
Exspecto te, noster amor, venerande Dynami,
Quamvis absentem, quam [quem] mea cura videt.
Quae loca te teneant, venientia flabra requiro,
Si fugias oculos, non fugis hinc animos.
Massiliae tibi regna placent, Germania nobis,
Vulsus ab aspectu, pectore junctus ades.
Quod sine te tua pars hucusque oblita remansit,
Nec revocas animo membra relicta tuo?
Si sopor obrepsit, tibi me vel somnia narrent,
Nam solet unanimes ipsa videre quies.
88.0229B| Si vigilas, fateor, veniam tibi culpa negabit,
Nil unde excuses desidiosus habes.
Altera signiferi revolutis mensibus anni,
Solis anhelantes orbita lassat equos,
Cum mea discedens rapuisti lumina tecum,
Et modo nil sine te cerno, patente die.
Vel mihi verba dares, de fonte refusa loquaci,
Ut faceret tecum pagina missa loqui.
Sed tamen ut tandem venias huc, charius hortor,
Et revoces oculis lumen, amice, meis.