88.0198C|
Carmina diva legens, proprioque e pectore condens,
Participans aliis, fit tibi palma parens.
Haec quoque, quae pridem tribuisti pastor ovili.
Grates persolvens debita laudo libens.
Vos tamen hinc maneant donaria celsa tonantis,
Qui sacras inopi distribuistis opes.
Quae cum percunctare queam, pro munere tanto,
Tunc magis ore meo gratia vestra sonet.
Praesentem famulum pro munere, summe sacerdos,
Commendo supplex, dulcis amore Pater.
Cui sua concedas justae moderamina librae,
88.0198D| Crescat honore Dei palma futura tibi.