88.0305A|
Pollente eloquio pervenit epistola cursu,
Sed voluit voto tarda venire meo.
Nec tamen offendit, quamvis remorata requirit,
Quem tenet astrictum mente ligante virum.
Cum cupiam talem, qualis fuit ille Nazanzo,
Gregorium ut repares dogmate, sede parens,
Quaeque injunxisti, pater, ecce poemata misi,
Et mihi proficient, si tibi, chare, placent.
88.0305B| Hoc mandas etiam, quo Sapphica metra remittam,
Da veniam, modici dum seges urget agri.
Dum meto, da spatium, tibi mox parere parabo;
Si saturer fructu, fors meliora cano.
Condere si valeo, cum metro mitto libellum,
Quae cape tu voto, quo tibi dictat amor.