CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — VI. Ad Felicem episcopum, de dedicatione ecclesiae suae.

latín

Cum Salomon coleret generosi encaenia templi,
88.0124C| Israeliticos fecit adesse viros.
88.0125A| Levitas, proceres, pueros, juvenesque, senesque,
Undique certatim regia pompa trahit.
Mactantur vituli, tauri jugulantur ad aras,
Et populi in votis gaudia caedis erant.
Nunc vero assurgit, ritu placitura beato,
Tempore decurso, justior ara Deo.
Prospera quae populis Felix modo festa ministrat.
Exsuperant rebus gesta priora novis.
Convocat egregios, sacra ad solemnia patres,
Quo stat vera salus, et fugit umbra vetus.
Docti clave Petri, coelos aperire petenti,
Ac monitis Pauli noscere clausa poli.
Ne lupus intret oves, nec morbus vulneret agnos
Hinc sunt custodes, inde medella gregis.
Quorum vox refluens, populo, de fonte salutis
88.0125B| Ut bibat aure fidem, porrigit ore salem.
Inter quos medios, Martini sede sacerdos,
Euphronius fulget metropolita sacer.
Plaudens in sancta fratrum coeunte corona,
Et sua membra videns, fortior exstat apex.
Laetius inde caput, quia sunt sua viscera secum,
Ecclesiae juncto corpore crescit honor.
Domitianus, item Victorius, ambo columnae,
Spes in utrisque manens pro regionis ope.
Domnulus hic fulget meritis; Maracharius inde,
Jure sacerdotii [sacerdoti] cultor uterque Dei.
En spectat, veniat quae nunc memoranda per aevum,
Votis plena piis fulget in orbe dies.
In qua promeruit sua gaudia cernere pastor,
88.0125C| Officioque sacro reddere vota Deo.
Tempore qui longo adventu pendebat in isto,
Despiciens aliud, hoc erat omnis amor:
Omnia tuta timens suspecto in tramite vitae,
Ne prius iret iter quam daret ista Deo.
88.0126A| Saepius occultans, suspiria lassa trahebat,
Cederet ut Dominus hoc properare decus.
Anxius incerto curarum fasce laborans,
Dum votum spectat, pondera tempus erant.
Sed jam festus adest, solvatur sarcina curae,
Laetitiae cumulus triste repellat onus,
Prospera dans populis, et gaudia larga per urbem,
Felix felici cum grege pastor age.
Hinc te pontifices circumdant, inde ministri,
Cingit te totum, hinc honor, inde favor.
Clerus ecce choris resonat, plebs inde choraulis;
Quisque tuum votum, qua valet arte, canit.
Tarda fuere, tibi quia fit mora semper amanti,
Res sublimis enim tarda, sed ampla venit.
Nunc Domini laudes inter tua classica canta,
88.0126B| Et Trinitatis opem machina trina sonet.
Adde medullata in templis holocausta sacerdos,
Quo diuturna mices, hostia pura Deo.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — VI. Ad Ecclesiam Toronicam, quae per episcopum Gregorium renovata est.Miscellanea (Venantius) — VI. Ad Gregorium episcopum pro metris Sapphicis. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — VI. Ad Felicem episcopum, de dedicatione ecclesiae suae.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-vi-ad-felicem-episcopum-de--venantius-fortunatus-517764
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — VI. Ad Felicem episcopum, de dedicatione ecclesiae suae.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-vi-ad-felicem-episcopum-de--venantius-fortunatus-517764.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.