88.0328B|
Emicat altithroni cultu venerabile templum,
Egregium meritis, nobilis arcis apex.
Quo propria tunica dum operit Martinus egentem
Gestorum serie fulgida signa dedit.
Namque idem antistes sacra dum mysteria tractat,
Lumina gemmarum est visus habere manu.
Ac de veste fuit quantum sua dextera nuda,
Tantum membra sibi gemma corusca tegit.
88.0328C| Sanctus item Domini almam dum benediceret aram,
De capite est visus flammeus ire globus.
Quae modo templa sacer renovata Gregorius effert,
Et rediit priscus cultus, honorque suus.
88.0329A| Fulgida praecipue nituerunt culmina tempti,
Postque usus veteres praemicat aula rudis.
In senium veniens, melius revirescere discens,
Diruta post casum, firmius acta situ.
Martini auxiliis operando Gregorius idem,
Reddidit iste novus, quo fuit ille vetus.
Clara supercilio domini delubra nitescunt,
Alma licet merito, sunt quoque celsa jugo.
Invida subruerat quam funditus ipsa vetustas,
Ut paries liquidis forte solutus aquis:
Quam pastor studuit renovare Gregorius aedem,
Nec cecidisse dolet, quae magis aucta favet.
Ambianis tremulum cernens Martinus egenum,
Dimidiae chlamydis mox ope membra tegit.
Sed coram angelicis turmis, se hanc nocte silenti,
88.0329B| Pauperis in specie, Christus habere refert.
O sacer antistes, meritis referende sub astris,
Unde tegis nudum, hinc tua palla Deum.
Inter opima Deus figulus quae vascula fecit,
Martinus meritis vas in honore nitet.
Leprosi maculas pretiosa per oscula purgans,
Cui quod ab ore dedit, pax, medicina fuit.
Ulcera morbosi curans sic fauce beatus,
Quod Jordanis agit, tacta saliva facit.
Quam generosa fides Martini in saecula civis,
Qui quocunque fuit, mors ibi perdit iter!
Denique cum exstincto catechumenus ore jaceret,
Se superextendens, effugat arma necis:
Sic viduae genito laqueato, deinde reducto,
Est vir ubi iste Dei, non licet ire mori.
88.0329C| Fanaticam pinum sanctus succidere cogens,
Justum ibi supposuit rustica turba premi.
Caesa secure arbor, cum jam daret alta ruinam,
Ad crucis imperium est ire coacta retro.
Quis vigor hic fidei? validae dum pondera pini
Quo natura negat crux facit ire viam?
Serpentis morsu tumidum, suprema regentem,
Hic digitum ut posuit, pestis iniqua fluit.
Collecto morbo huc, et ab ulcere pollice tracto
Dumque venena cadunt, erigit ille caput:
Unguentumque novum, digitis traxisse venenum,
Et tactu artificis sic superasse neces,
88.0330A| Dum latro exstinctus falso coleretur honore,
Voce hac Martini cogitur umbra loqui.
Publice se referens scelerum pro morte peremptum
Se quoque nec justum, sed magis esse reum.
O vox sancta, loqui defuncta cadavera cogens,
Qui post fata jacens, dat sua verba cinis!
Pergeret in fluvium dum vipera lapsa natatu,
Et prope littorei tangeret ora soli,
Martini imperio liquidas revocatur ad undas,
Transactumque viae lassa recurrit iter.
Quantus amor Domini tali sub corde calebat,
Quando venena potens ipsa retorquet aquis!
Martini meritis, aliis quoque febre crematis,
Sudores refluos pagina sicca dabat.
Unde salutifero medicamine charta fovebat,
88.0330B| Atque graves ignes littera tinguet aquis.
Gratia quanta Dei hujus sermone rigabat,
Febre ubi succensis fons suus ibat apex?
Alme Deus rerum, pie, summe, Gregorius, arcis
Tu cui das sedem, dat tibi templa sacer.
Nam veteri fuerant haec funditus eruta lapsu,
Tecta labore novo, quae modo culta cluunt.
Jure potestatis cui tu, bone conditor orbis,
Haec danti in terris, culmina redde polis.
Victa vetustatis per tempora culminis arcta,
Diruit, ut melior surgeret aula solo:
Quo sacra Martinus Domini mysteria tractans,
A capite igniferum misit in astra globum.
Ne tamen ipsa ruens miserando fine jaceret,
Pontificem meruit, qui sibi ferret opem.
88.0330C| Quae rediviva, micans instante labore Gregori,
Decidua senio, floret honore novo.
Fundamenta igitur reparans haec prisca sacerdos,
Extulit egregius, quam nituere prius.
Nunc placet aula decens, patulis oculata fenestris.
Quo noctis tenebris clauditur arce dies.
Lucidius fabricam picturae pompa perornat,
Ductaque quae fucis, vivere membra putes.