Mater honore mihi, soror autem dulcis amore,
Quam pietate, fide, pectore, corde colo:
Coelesti affectu, non crimine corporis ullo,
Non caro, sed hoc, quod spiritus optat, amo.
Testis adest Christus, Petro, Pauloque ministris,
Cumque piis sociis sancta Maria videt:
Te mihi non aliis oculis, animoque fuisse,
Quam soror ex utero tu Titiana fores.
Ac si uno partu mater Radegundis utroque,
Visceribus castis progenuisset, eram.
Et tanquam pariter nos ubera chara beatae
Pavissent uno lacte fluente duos.
88.0353C| Heu! mea damna gemo, tenui ne forte susurro,
Impediant sensum noxia verba meum.
Sed tamen est animus simili me vivere voto
Si vos me dulci vultis amore coli.