Invida mors rapido quamvis miniteris hiatu,
Non tamen in sanctos jura tenere vales.
Nam, postquam remeans domuit fera Tartara Christus,
Justorum meritis sub pede victa jaces.
Hic sacra pontificum toto radiantia mundo,
Membra sepulcra tegunt; spiritus astra colit.
Ruricii gemini flores, quibus Anniciorum
Juncta parentali culmine Roma fuit.
88.0157A| Actu, mente, gradu, praenomine, sanguine nexi,
Exsultant pariter, hinc avus, inde nepos.
Tempore quisque suo fundans pia templa patroni,
Iste Augustini, condidit ille Petri.
Hic probus, ille pius; hic serius, ille serenus,
Certantes pariter, quis cui major erit.
Plurima pauperibus tribuentes divite censu,
Misere ad coelos, quas sequerentur, opes.
Quos spargente manu, redimentes crimina mundi,
Inter apostolicos credimus esse choros,
Felices qui, sic de nobilitate fugaci
Mercati, in coelis jura senatus habent.