Dulce caput populi, Dagoberte, perennis amore,
Auxilium patriae, spes puerilis orbis.
Germine regali nascens generosus, et infans,
Ostensus terris, mox quoque rapte polis.
88.0304C| Belligeri veniens Clodovechi gente potenti,
Egregii proavi germen, honore pari.
Regibus antiquis respondens nobilis infans,
Chilpericique patris vel Fredegunde genus.
Te veneranda tamen mox abluit unda lavacri,
Hinc licet abreptum lux tenet alma throno.
Vivis honore ergo, et cum judex venerit orbis,
Surrecturus eris fulgidus, ore nitens.