CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — V. In cellulam sancti Martini, ubi pauperem vestivit, rogante Gregorio episcopo.

latín

Qui celerare paras, iter huc deflecte viator,
Hic locus orantem cautius ire docet.
88.0068A| Exsul enim terris, coeli incola saepe solebat
Clausus Martinus hinc aperire polos.
Aede sub hac habitans, eremi secreta tenebat,
Per medios populos anachoreta potens.
Hic, se nudato, tunica vestivit egenum,
Dum tegit algentem, plus calet ipse fide.
Tum vili tunica vestitur et ipse sacerdos;
Processitque inopi tegmine summus honor.
Qui tamen altaris sacra dum mysteria tractat,
Signando calicem, signa beata dedit.
Namque viri sacro de vertice flamma refulsit;
Ignis et innocui surgit ad astra globus.
Ac brevibus manicis, fieret ne injuria dextrae,
Texerunt gemmae, qua caro nuda fuit.
Brachia nobilium lapidum fulgore coruscant,
88.0068B| Inque loco tunicae pulchra smaragdus erat.
Quam bene mercatur, qui, dum vestivit egenum,
Tegmine pro tunicae brachia gemma tegit.
Tu quoque, qui coelis habitas, Martine precator,
Pro Fortunato fer pia verba Deo.
Imperiis parere tuis, pie, chare sacerdos,
Quantum posse valet, plus mihi velle placet.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — V. Epitaphium Ruriciorum, episcoporum civitatis Lemovicinae.Miscellanea (Venantius) — V. Incipiunt versus de Oratorio Artanensi. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — V. In cellulam sancti Martini, ubi pauperem vestivit, rogante Gregorio episcopo.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-v-in-cellulam-sancti-marti--venantius-fortunatus-77c80c
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — V. In cellulam sancti Martini, ubi pauperem vestivit, rogante Gregorio episcopo.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-v-in-cellulam-sancti-marti--venantius-fortunatus-77c80c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.