(HOSPES)
Quaenam causa genas tibi
Florentes lacrumis occupat et mouet
Tam tristes querimonias ?
An furto pecus, an dente periit lupi ?
Sic ut dura parens tibi
Pulsarit tenerum uerberibus latus,
Quod tu nunc doleas, sub hac
Dum pendent capreae rupe ? quid ingemis ?
Quid suspiria pectore
Imo lenta trahis, sola sub ilice hac ?
(CHLOE)
Nec mi dura parens latus
Pulsauit, neque grex est numero meus
Furto aut dente lupi minor.
Sed longe grauior causa animum quatit,
Quae, sub pectore saeuiens
Me me nocte iubet flere, iubet die.
Id quod continuis genae
Foecundae lacrumis (ut taceam) satis
Diuulgant, neque tu meum
Speres ulterius nosse malum latens.
(HOSPES)
Iam nunc, ut taceas, satis
Per se, uirgo, tui causa patet mali.
Nam (ni mens mea fallitur)
Qui me uexat amor, te quoque macerat.
Cuius tu poteris meis
Notam saeuitiemque et solitos dolos
Secure auribus ac fere
Surdis credere. Nam par animum meum
Torquet iam prope tertiam
Aestatem furor et me mihi surripit.
(CHLOE)
Postquam par animum tuum
Urit flama, nec est res noua Amor tibi,
Qui uicta ossa, medullitus
Irrepens, dominis uim rationibus
Affert, imperium occupans,
Hospes, disce mei principium mali :
Exest me Philomusi amor,
Quem, si fata sinant, eripere audeam
Orco, non tamen ille me
Curat, nec Veneris numine ducitur.
(HOSPES)
O crudum ingenium uiri !
Quaenam barbaries hunc aluit Chloen
Qui uidit, neque protinus
Admisit Cypriam pectoribus facem ?
Nimirum Veneri placet
Discordes animos nectere amoribus.
Sic me, sic quoque negligit
Vitae uita meae, flaua Loysa, quae
Nec flecti precibus meis,
Nec rupto gemitu, nec lacrumis potest.
(CHLOE)
Sic me (me miseram !) tenet
Totam me ille, nec est lenior aut mari,
Aut istis scopulis, sed hac
Sub qua constitimus, durior ilice;
Me serpente magis fugit,
Nec flecti lacrumis, nec gemitu Chloes,
Nec grato obsequio potest.
Et (quod plus cruciat) nescio quae (malum)
Felix sidere prospero
Non hunc, sed potius me, mihi detinet.
(HOSPES)
Quaenam detineat tuum
Vel, si uis, tibi te foemina pulcrior ?
Quando forma tibi tua est
Cum qua non dubitet Iuppiter aureus
Mutasse aut Danaen suam
Aut quam sub niueo luserat alite ?
Sic splendent roseae genae,
Sic acres oculi sideribus pares
Flauentesque comae, quibus
Mens deuincta, uelut compede, langueat.
(CHLOE)
Non istis placeo mihi
Vanis laudibus, aut his cupiam modis
Deuinxisse animum mei
Ingrati Philomusi, una fides mea
Inconcussa merebitur
Ut tandem iecur efferueat ignibus
Illius paribus. Licet
(Ut uerum fatear) spem tenuem mihi
Mores illius asperi
Linquant et nimis (ah !) grata superbia.
(HOSPES)
Quamquam tu pecoris tui
Custos dissimules et genus et domum,
Neglecto hoc habitu, tamen
Res ipsa eloquitur, pulcra Chloe, satis
Te uel semideam, uel his
Nympham montibus, aut huic nemori Deam
Conficto tibi nomine
Abscondisse Chloes, ingenium sacrum.
Sic nam uerba fluunt tibi,
Cum tu de teneris dicis amoribus.
(CHLOE)
Non sum Nympha, nec est mihi,
Ne te decipiat error inutilis,
Humano genus altius.
Sed si de teneris composite loquor
(Ut uis hospes) amoribus,
Versus dictat Amor composite mihi.
Sic saepe hi scopuli, hoc nemus
Nostris carminibus uel gemitu sonant :
Siue hymnum Veneri canam,
Seu dicam Philomusi ingenium ferox.
(HOSPES)
Nunc (o pulcra Chloe) uelim
Postquam nec mea flaua Loysa, nec
Te curat tuus improbus,
Mutatis penitus conditionibus,
Nos uri face mutua,
Ut me pulcra Chloe spectet, ego Chloen.
Nam cur ulterius iuuet
Ingratis adeo pectoribus fidem
Seruare et stabilem et ratam ?
Nec gratum id Veneri est, nec Superis placet.
(CHLOE)
Quamquam nata humili loco
(O hospes) pecudes pascam et alam gregem,
Ne speres animum tamen
Nostrum abducere, nec flectere mollibus
Verbis. Dii propius meis
Cras, si non hodie, forte caloribus
Fautores aderunt et hanc
Indignam Philomuso excutient meo
Tandem saeuitiem. Preces
Pondus cum lacrumis forte habeant suum.
(HOSPES)
O pulcram haud dubie fidem !
Et pectus tenerum propositi tenax !
Seruabo ergo fidem meae,
Quamquam dura preces et lacrumas Notis
Tradat per mare spargere.
Nil non longa dies efficit et labor
Et pectus patiens morae,
Si nil artibus his efficiam, tamen
Non me dedecet immori
Constanti iuuenem pectore amoribus.
(CHLOE)
Praeceps ecce fugit dies
Maioresque cadunt montibus arduis
Umbrae, lucidus Hesperus
Iam nos diuidit ac ire domum monet.
Verum tu interea uale,
Et, si quando tibi Dii faciles dabunt
Optatum hisce laboribus
Finem, tunc Philomusi memor et Chloes,
Dic : ut nunc mea me tenet,
Sic (o Dii) teneat fida Chloe suum.