Tandem beatis perfruor osculis,
Tandem cupitis brachia nexibus
Circum caput duco Loysae,
Circum humeros et amica colla.
Non tam tenaci stringitur aesculus
Annosa circumuincta hedera nec in
Virente lenta uitis ulmo
Tam bene brachia lassa ponit :
Quam nos uicissim mutua mutuis
Ligamus arcte brachia nexibus,
Non inquieti, siue Princeps
In Frisiis superetur oris,
Siue impotenti pressa tyrannide
Late in Brabantis occupet oppida,
Nostro beati amore, nostra
Sorte nihil magis appetentes.
Caelo minantes ille struit domos
Viuoque ducit marmore imagines
Quae fronte declarent in ipsa
Et genus et titulos auorum.
Raptus profanis ambitionibus
Hic largiens suffragia comparat
Vulgique uenatur fauorem
Et studium popularis aurae.
Pugnacis alter Martis, inutilis
Paci, tubarum concrepitu excitus
Caedes superbus, et ruinas
Spirat et indomitum furorem.
Est qui paternas insipiens opes
Expatret, est qui sordeat et bonis
Non ausit uti, uterque sane
Non uitio sine, cum labore.
Nituntur ergo nec studio pares,
Inexpedito tramite et aspero
Nec fine concordes, sed omnes
A posita sibi meta aberrant.
Moles struentem mors grauis occupat,
Bellumque sane plenum opus aleae est
Periculosae, non auarus
Sed neque sordidus est beatus.
Horum nihil me commouet interim,
Tutusque fasces despicio ac opes,
Musarum alumnus, de rebelli
Virgine iam statuens trophaeum.
Quae pertinaci continuis tribus
Annis repugnans mente, quibus modis
Experta Gisleni fidemque est
Et patientem animum repulsae ?
Dum nunc parentum dissidiis negat,
Se posse de se cernere libere,
Confessa sese intus tamen non
Feruere languidiore flamma.
Nunc fluctuantes imperio timet
(Qui mos puellis est) patruos, nihil
Commota constanti labore
Nil lacrumis precibusque nostris.
Idemque hic inter spem tenor et metum,
Mansit, Loysae non dubium artibus,
Donec Deum fauore tandem
Lux mihi candidior refulsit.
Quae tot malorum congeriem suo
Splendore soluit, tam uarios metus
Spe diffugauit et puellae
Cor tenebris mihi liberauit.
Sic ut mearum sollicitudinum
Iam certa, firmam mi dederit fidem,
Nil, matre nobis adfauente
Ulterius patruos morata.
Ac aemulorum despiciens minas,
Queis displicebat mutuus hic amor,
Vanos timores spemque inanem
Ponere me pudibunda iussit.
Inserta tandem dextera dexterae,
Datumque amoris symbolon et sacro
Tandem sacramento est probata
Rite fides ab utroque nostrum.
Quae mente tum non gaudia contuli ?
Queis non Loysam laudibus extuli ?
Doctam pari, pares calores,
Pascere non trepide fauilla ?
Nunc grata tandem, grata pericula
Grati labores et lacrumae, quibus
Fluxisse tam genas frequenter
Et memini et meminisse dulce est;
Nunc nunc pudicis carminibus iuuat
Mecum labores tam bene creditos
Euoluere et curas edaces
Perlegere et uarias querelas.
Nobis quid usquam est absque laboribus
A Diis relictum ? Quid sine praeuio
Sudore speremus ? Labores
Herculei meruere caelum.
Virtute clarent, quos ueterum canunt
Musae, decusque et posthuma gloria
Laborque prorepunt et uno
Mox uigilantia iuncta passu.
Mihi labores et studium et graues
Curae beatis ignibus et frui
Desiderato amore tandem
Cortewilae dederunt rebellis.
Quid ? quod labores atque pericula
Grati saporis gaudia condiunt
Fere paratu ? Obscuriorque est
Ex facili titulus duello ?
Laboriosi industria quid mei
Solius haec quod praelia uicerit ?
Nullo recepto tam prementis
Nec duce nec socio pericli ?
Partem triumphi militis occupat
Plerumque uirtus in dubia alea
Martis, sed in meo triumpho
Gloria tota mihi relicta est.
Me nempe solo militiae duce,
Solo tribuno et milite uicimus,
Nec ulla debetur subactae
Laus aliis uel honos puellae.
Adesto, Iuno pronuba, ades, Venus,
Felixque castis auspicium date
Toris et ab lecto fugate
Dissidium procul et dolores.
Viden' Loysae quam uarius color
Genas respergat ! nunc ebure et niue,
Nunc purpura rosisque, casti
Indicio haud dubio pudoris !
Timere, Virgo, desine, desine,
Maturior te consociet uiro
Aetas, nec ad matrem reflecte
Stulta oculos lacrumis grauatos.
Et gratulantum turba mihi fauet,
Maiorque noctis portio transiit,
Lassique dissoluunt choraeas
Virginibus iuuenes relictis.
Sed quos senectus iam grauior uetat
Saltare, uino turba madens domum
Contendit ire nosque solos
Linquere uelle mihi uidentur.
Quis ille, qui te sanguine proximus
Attingit ? ille hic, cui rutilas faces
Praefert puer, serto fluentem
Caesariem roseo reuinctus ?
Agnosco morem iam patruum, uenit
Ad te citatis gressibus, ut mihi
Tradat fruendam, sed supremam
Arte prius choream praeibit.
Audin' puellas ultimo in angulo
Ridere ? Quam sese cupiant uices
Taleis obire ! Sed tamen tu
Parce precor lacrumis, Loysa.
Iam turba cedit densior ac fores
Spectat; quietem nox aliis parat.
Mihi tibique mille risus,
Mille iocos facilesque lusus.
Quae bella uel quae praelia inibimus ?
Sed heus ! Amicis nox tenebris teget,
Si quae uetat dici Loysae
Ora pudor minio colorans.
Quid erubescis uirgineum decus
Tremisue ? Quod si cum tunica uelis
Seponere innatum pudorem,
Cras bene cum tunica resumes.
O qui labores ! quis fluor artubus
Ibit solutis, dum uariis modis
Luctamur et dulcem iugalis
Militiam Veneris nouamus.
Putasne conchas oscula strictius
Inexplicatis nectere uinculis ?
Putasne tot dulces columbas
Posse modis uariare miris ?
O quae Loysae balsama sugimus
Ex ore ? quale o nectar in illius
Natat fluitque cum suaui
Ambrosia roseis labellis ?
Non tale primo uere legunt apes
Circumuolantes omnia sedulae
Mel, roris in noui respersis
Floribus aethereo liquore.
Quam dulce post haec praelia languidos
Claudens ocellos somnus erit modum
Iocis daturus risuique,
Quam facilis tibique gratus !
Tum me reclinans in Dominae sinum
Iubebo tristeis, pondus inutile
Durumque, curas exsulare
Corde meo atque meae Loysae.
Illae recedent ac alio statim
Sese reflectent, Principis et domum,
Pectusque uel Regis Philippi
Hospitiis animum occupabunt.
Sed quae strepentum turba fores quatit ?
Primique nobis ludicra somnii
Abrumpit et quae nox suauis
Ludit imagine bella falsa ?
Videsne ruptis ut foribus ruant ?
Densique circum se glomerent torum ?
Nectarque propinent, peracti,
Dulce refrigerium laboris ?
Sed tu, quid iniecta faciem tegis
Manu Loysa o ? Non periit color
Sed est adauctus pulcriorque es
Iam mulier modo quam puella.
Mox quando Phoebi clara soror suum
Nouarit effulgens nouies iubar
Futura mater et pudoris
Virginei exhibitura pignus.
Quod si patris sexum referat, statim
Primis ab annis instituens, sacris
Musis dicabo barbitoque
Nec cythara patiar carere.
Sed si puellam Dii dederint tibi,
Curabis ut te moribus et sacro
Pudore praeferat grauique
Frontis honore modestiaeque.