Ecce Cupidines, infelix ardeo flamis
Venit et ex oculis fax mihi prima tuis.
Et iam succensi periissem uiribus ignis,
Visa sed ista fuit poena remissa tibi.
Das lacrumis caussas; si uis me, dura, perire,
Una fuit morti caussa paranda meae;
Qui uenit ex oculis, lacrumis stillantibus, humor
Non sinit accenso pectus ab igne mori,
Sic tamen, ut flamis moderatior ille uicissim
Non mergat miserum largus in imbre suo.
Viuo igitur spiroque, sed ut sit caussa propinquae
Vita necis, uitae mors quoque caussa meae.
Si uis in cineres me, saeua, uidere redactum,
(Quam tibi, plus certe haec uita molesta mihi est)
Desine suppetias morienti ferre, semelque,
Ne moriar toties me sine (quaeso) mori.
Quos tamen accusem ? Men' ? qui non pectora ferro
Dilacerem, morti constituamque modum ?
An magis insimulem, qui me succendit, Amorem,
Qui dedit in uacuo pectore regna tibi ?
Nam te Diuini tutatur gratia uultus,
Absoluuntque ipsis aemula labra rosis.
Hoc tamen admiror, miserum me uiuere posse,
Cuius in exitium est caussa reperta duplex.