Cur immerentem tot misere modis
Vexas, Loysa, et sollicitum rapis
Inter metumque spemque uanam,
Ut cinerem petulante uento ?
Promittis et promissa eadem negas,
Notisque et Euris praecipitas fidem,
Ignara quam furor repente
Fit patientia laesa certus.
Non saeuit ursus dentibus infremens,
Taurusue solus ? Nempe aquilae Iouis
Hostem in sinu expertae pudendum,
Exagitat furor et columbas.
Nam nec leones soli acuunt graues
Iras in hostem, saepe etiam nimis
Vexata ouis repugnat, et me
Rupta fides toties mouebit.
Tamen nec ausim uerbere, nec manu
Saeuire, nec uim, quam patior, tibi
Inferre, nec comas decentes
Ordine conspicuo mouere.
Haec rusticorum praelia non placent,
Maior mihi uindicta parabitur,
Seri tuum agnoscent nepotes
Ingeniumque fidemque fluxam,
Moresque pulcris dissimiles genis
Scientque uere hoc os roseum tibi
Ab Diis datum esse contegendis
Fraudibus, insidiis dolisque.
Crudelitatem quae taceat tuam
Aetas, meorum conscia carminum,
Quae fundit oppressum dolore
Ingenium sterile, absque uena
Ut nempe famam non pariant mihi
(quod nec laboro), dedecus attamen
Tibique turpe stigma inurent
Nulla quod eluerit uetustas.