CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaQ133583676

Q133583676 · Barroco

Miscellanea (Bultelius) — Ad Henrichum Meuchenium

latín

Sic, Henriche, tibi facilis declaret Apollo
Quaeque sit herba nocens, quaeque sit herba iuuans,
Et tibi demonstret patrias Epidaurius arteis,
Nec uitiet stomachum febris acuta tuum.
Quod morbi genus est Amor ? aut queis pellitur herbis,
Qui mihi tam lento torret in igne iecur ?
Infelix Amor, infelix propriorque furori !
Succuras iam, nec tam mora longa necat.
Iam duo praeteriere anni, iam tertius instat,
Nec meus hic tanto tempore morbus abit.
Quin etiam crescit uiresque adsumit ab ipso
Tempore, nec longa pellitur ille mora.
Quoque magis tegitur, tanto uis aestuat intus
Acrior et caeco pectus in igne coquit.
Musasque et studium, quondam gratissima nobis,
Vix mihi nunc aliqua parte placere putes,
Ac adeo sordent, nisi si qua alimenta ministrent
Errori, si non est magis ille furor.
Si quid ago, ut lento subducam pectus amori,
Protinus hinc uires accipit acer Amor.
Sic me Diuini tangit praesentia uultus,
Eius ut absentis fortius igne cremer,
Absentis sic me distringit cura puellae,
Ut praesentis non experiamur opem.
Nunc age quid faciam, uel quo medicamine morbum
Propellam, ex artis dic ratione tuae.
Ipse ego conatus Dominae sum flectere mentem
Obsequio, officiis, integritate, fide,
Sed nihil efficio officiis precibusue fideue,
Nec moueo uerbis obsequioue meam.
Nunc tu, si qua tibi est nostro medicina dolori
In promptu, huc adsis, auxiliare mihi.
Siue habeas aliquid, Dominae quo forte fauorem
Et studium possis conciliare mihi,
Huc ades et ueteri facilis succure sodali,
Qui me consumit, sic tibi parcat Amor,
Et quae Posteritas nostros cantabit amores,
Audiet ingenio me superasse tuo.
Certe ego quae collata in me benefacta uidebo,
Non equidem haec uellem dissimulare palam.

Sigue explorando

Por su autor
Q133583676 · 14 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Bultelius) — Ad AuroramMiscellanea (Bultelius) — Ad Henrichum Meuchenium →

Expediente

Autor
Q133583676
Título
Miscellanea (Bultelius) — Ad Henrichum Meuchenium
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-bultelius-ad-henrichum-meuchenium--q133583676-e465fa
Cita recomendada
Q133583676, «Miscellanea (Bultelius) — Ad Henrichum Meuchenium», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-bultelius-ad-henrichum-meuchenium--q133583676-e465fa.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.