Aurora Musis grata et Apollini,
Adsis Loysae frigidula et sinus
Comasque dispellas fluentes.
Vecta humeris Zephyri suauis
Quacunque, Diua, incedis, alis rosas
Grauesque gemmas palmitis euocas.
Natura miratur decoras
Ruris opes tenerosque flores
Cum parte dextra, Diua, rubescere
Pergis caputque attollere praeuium
Solis statim iam subsequentis
Igniferis radiis. Loysa
Aduersa si tum forte leues comas
Ventis resoluat, pectine eburneo
Discriminans auri superbum
Vellus, et aethereos ocellos
Sereniores sidere proferat,
Qua parte tandem Sol caput ambigo
Leuet coruscum aurora utrinque
Usque adeo mihi par uidetur.
Quis non Loysae sideribus pares
Aurorae ocellos uincere gratiam
Iuret ? nec est tamen modestae
Quod male, Diua, uelis Loysae;
Formae potentis diues et aureis
Nitens capillis, nil tamen arrogat.
Sed quam placet decore uultus
Pectoris et spatio torosi !
Et quam decentes fert humeros, quibus
Cedant Dianae membra humeri et latus !
Tam non superbit, tam modestis
Moribus est facilique cultu :
O Diua, currum si qua comes tibi
Conscendet, haec est digna uehi sacris
Rotis, cui adflabit Fauoni
Aura comas tepidi sinusque.