Ias. Quod uotis optastis, adest; timor omnis abesto.
Hic domus, haec patria est, nullum maris aequor arandum.
Soluite corde metum tandem tellure potiti
Per uarios casus. bene gestis corpora rebus
Procurate, uiri; iuuat indulgere choreis. 185
Sa. Vnde tremor terris? qua ui maria alta tumescunt?
Quid tantum Oceano properent se tingere soles?
Nescio quod certum est: in nubem cogitur aër.
Aspice conuexo nutantem pondere mundum,
Et fratris radiis obnoxia surgere luna. 190
Ias. Media fert tristis sucos, infecta uenenis,
Quo thalamum eripiat atque ossibus implicet ignem.
Fare age quid uenias iam istinc et conprime gressum.
M. Ad te confugio, precibusque inflectere nostris.
O dulcis coniunx, non haec sine numine diuum 195
Eueniunt. tanta meae si te ceperunt taedia laudis,
Hos cape factorum comites, his moenia quaere!
Ias. Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas
Iam propiore deo? nescis, heu perdita, nescis,
Nec quae te circumstent deinde pericula, cernis! 200
M. Hanc quoque deserimus sedem. tibi ducitur uxor.
Cui, pater et coniunx, quondam tua dicta relinquor?
Et sedet hoc animo, dotalis regia cordi est
Externique iterum thalami.
Mene fugis? hoc sum terraque marique secuta? 205
Hic labor extremus, longarum haec meta uiarum,
Hi nostri reditus expectatique triumphi?
Quid tua sancta fides? iterum crudelia retro
Fata uocant. tantis nequiquam erepte periclis,
Mene fugis? per ego has lacrimas, per si quis amatae 210
Tangit honos animum, per inceptos hymenaeos,
Per conubia nostra et mensas, quas aduena adisti,
Te precor: [o] miserere animi non digna ferentis.
Namque aliud quid sit, quod iam inplorare queamus?
Ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis: 215
Tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant;
Ionioque mari tantis surgentibus undis,
Luctantis uentos tempestatesque sonoras
Conpressi et rabiem tantam caelique marisque.
Vnius in miseri exitium proque omnibus unum 220
Obieci caput, id sperans fore munus amanti.
Sed quid ego ambages et iussa exorsa reuoluo?
Nil super imperio moueor; sperauimus ista
Tempore, quo primum fortes ad aratra iuuencos,
Semina tet tauros spirantis naribus ignem 225
Obieci, satis inmanis dentibus hydri
Explicuit legio et campo stetit agmen aperto,
Telorum seges et iaculis increuit acutis,
Ferrea progenies duris caput extulit aruis.
Illi inter sese magna ui uulnera miscent,230
Confixique suis telis et pectora duro
Transfossi ligno animasque in uulnera ponunt.
Auro ingens coluber seruabat in arbore ramos
Nec uisu facilis nec dictu affabilis ulli.
Ille manu patiens inmania terga resoluit. 235
Vt me conspexit flammantia lumina torquens,
Ceruicem inflexam posuit somnosque petiuit.
Si te nulla mouet tantarum gloria rerum,
Sin absumpta salus nec habet fortuna regressum,
Si nulla est regio, miseris quam det tua coniunx, 240
I decus i nostrum, faciat te prole parentem
Egregia interea coniunx melioribus opto
Auspiciis! possem hinc asportare Creusam:
Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt,
Supplicia hausurum scopulis; dabis, inprobe, poenas, 245
Quod minime reris, rebus iam rite paratis.
Ias. Desine meque tuis incendere teque querellis.
Nam mihi parta quies, nullum maris aequor arandum,
Nec ueni, nisi fata locum sedemque dedissent.
[M.] Heu tot incassum fusos patiere labores 250
Nec uenit in mentem sudans sub uomere taurus,
Iam grauior Pelias et aëna undantia flammis
Squamosusque draco et quaesitae sanguine dotes?
In regnis hoc ausa tuis.
[Ias.] Haec loca non tauri spirantes naribus ignem, 255
Nec galea densisque uirum seges horruit hastis,
Nec uim tela ferunt: mitte hanc de pectore curam.
[M.] Nam quis te, iuuenum confidentissime, nostras
Iussit adire domos? pelagine erroribus actus
An fratris miseri letum ut crudele uideres? 260
Ias. Siue errore uiae seu tempestatibus acti.
Quis deus in fraudem, quae [te] dementia cepit
Commaculare manus, fraterna caede penates?
Aut ego tela dedi aut uitam committere uentis
Hortati sumus? [aut] quae dura potentia nostra? 265
M. Nil nostri miserere, nihil mea carmina curas;
Efficiam, posthac ne quemquam uoce lacessas.
Nec dulcis natos, Veneris nec praemia noris.
Ias. Quid causas petis et inrita iurgia iactas?
Iamque uale, melior quoniam pars acta diei est.270
M. Vtere sorte tua, susceptum perfice munus.
Ias. Nunc iter ad regem nobis. quod te adloquor, hoc est.
M. Num fletu ingemuit nostro aut miseratus amantem [est]?
Et dubitamus adhuc? lacrimantem et multa uolentem
Dicere deseruit rapidusque in tecta recessit.275
Quid labor aut benefacta iuuant? mea tristia fata
Fessa iacent. ubi nunc nobis deus ille magister
Et Furiis agitatus amor et conscia uirtus?
Nam quid dissimulo aut quae me ad maiora reseruo?
Stat casus renouare omnis, dare lintea retro,280
Rursus et [est] casus abies uisura marinos.
Te sine, frater, erit. quod si mea numina non sunt,
Flectere si nequeo superos, Acheronta mouebo!