Ias. Hei mihi, quid tanto turbantur moenia luctu?
Quaecumque est fortuna, mea est; quid denique restat?
Dic age, namque mihi fallax haud ante repertus. 410
N. En perfecta tibi promissa coniugis arte
Munera! ingentem luctum ne quaere tuorum.
Sed si tantus amor menti, si tanta cupido est,
Expediam dictis et te tua fata docebo.
Conspectu in medio cum dona inponeret aris 415
(A uirgo infelix! ) oculos deiecta decoros,
Vndique conueniunt per limina laeta frequentes
Matres atque uiri cumulantque altaria donis.
Religione patrum biforem dat tibia cantum,
Cum subito dictuque oritur mirabile monstrum. 420
Ecce leuis summo descendit corpore pestis,
Incipit ac totis Vulcanum spargere tectis,
Regalisque accensa comas, accensa coronam
Membra sequebantur, artus sacer ignis edebat.
Diffugiunt comites et quae sibi quisque timebat 425
Tecta metu petiere, et sic ubi concaua furtim
Saxa petunt, furit inmissis Vulcanus habenis.
Nec uires heroum infusaque flumina prosunt,
Quaesitaeque nocent artes, miserabile dictu!
† Illa autem per populos aditumque per auia quaerit, 430
Arte noua speculata locum, paribusque reuinxit
Serpentum spiris uentosasque addidit alas,
Ense leuis nudo, perfusos sanguine currus.
Ias. Quo sequar? aut quid iam misero mihi denique restat?
Me me, adsum qui feci, in me omnia tela 435
Conicite, hanc animam quocumque absumite leto.
Funeris heu tibi causa fui; dux femina facti!
M. Huc geminas nunc flecte acies et conde sepulcro
Corpora natorum, cape dona extrema tuorum.
Et tumulum facite et tumulo super addite carmen: 440
'Saeuus amor docuit natorum sanguine matrem
Conmaculare manus, luctu miscere hymenaeos
Et super aetherias errare licentius auras'.
Ias. Crudelis mater, tanton me crimine dignum
Duxisti et patrios foedasti funere uultus? 445
Arma, uiri, ferte arma, date tela, ascendite muros!
M. Quo moriture ruis? thalamos ne desere pactos!
Hortator scelerum, nostram nunc accipe mentem.
Siue animo siue arte uales, topta ardua pinnis
Astra sequit, et si adeo dotalis regia cordi est; 450
[Quae nunc deinde mora est? nostrasne euadere demens
Sperasti te posse manus? opta ardua pinnis
Astra sequi clausumque caua te condere terra
Et famam extingui ueterum sic posse malorum.
Haec uia sola fuit, haec nos suprema manebat 455
Exitiis positura modum.
Sat fatis Venerique datum est. feror exul in altum,
Germanum fugiens et non felicia tela,
Vltra anni solisque uias. quid denique restat?
Et longum, formose, uale, et quisquis amores 460
Aut metuet dulces aut experietur amaros.