Cr. Femina, quae nostris erras in finibus hostis,
Flecte uiam uelis; neque enim nescimus et urbem
Et genus inuisum et non innoxia uerba;
Hostilis facies occurrat et omina turbet. 55
M. Nullae hic insidiae nec tanta superbia uictis,
Non ea uis animo nec sic ad praelia ueni.
Cr. Non ut rere meas effugit nuntius auris,
Vnde genus ducis uarium et mutabile semper.
Tu potes unanimes armare in praelia fratres 60
Funereasque inferre faces et cingere flamma,
Pacem orare manu et uertere sidera retro
Atque odiis uersare domos. tibi nomina mille,
Mille nocendi artes ... fecundaque poenis
Viscera - notumque, furens quid femina possit.65
Cede locis pelagoque uolans da uela patenti!
M. Rex, genus egregium, liceat te uoce moneri.
Pauca tibi e multis, quoniam est oblata facultas,
Dicam equidem, licet arma mihi mortemque mineris.
Ne pete conubiis natam: meminisse iuuabit; 70
Dissice conpositam pacem; miserere tuorum!
Cr. Ne tantos mihi finge metus neue omine tanto
Prosequere: causas nequiquam nectis inanes.
Stat sua cuique dies. non ipsi excindere ferro
Caelicolae ualeant, fati quod lege tenetur.75
Nec mea iam mutata loco sententia cedit.
M. Non equidem inuideo genero dignisque hymenaeis,
Non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro:
Tempus inane peto: liceat subducere classem;
Extremam hanc oro ueniam. succurre relictae,80
Dum pelago desaeuit hiems, miserere parentis,
O genitor! et nos aliquod nomenque decusque
Gessimus [et] scis ipse neque est te fallere quidquam.
Nunc uicti tristes (quoniam fors omnia uersat)
Submissi petimus terram litusque rogamus 85
Innocuum, neque te ullius uiolentia uincat.
Cr. Quid causas petis in me exitiumque meorum?
Quidquid id est, timeo uatum praedicta priorum.
Eia age, rumpe moras; quo me decet usque teneri?
M. Quem sequimur? quoue ire iubes? ubi ponere sedes? 90
Cr. Ire ad conspectum cari genitoris et ora,
Dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri.
M. Nunc scio quid sit amor. hospitio prohibemur harenae,
Nec spes ulla fugae, nulla hinc exire potestas,
Quassataeque rates, geminique sub ubere nati, 95
Et glacialis hiems aquilonibus asperat undas.
Si te nulla mouet tantae pietatis imago,
Indulge hospitio noctem non amplius unam!
Hanc sine me spem ferre tui; audentior ibo.
Cr. Desine iam tandem: tota quod mente petisti, 100
Largior et repetens iterumque iterumque monebo.
Si te his adtigerit terris Aurora morantem,
Vnum pro multis dabitur caput.