Quos sera gignent saecula posteros,
Narrabo vates. Stemmata patriis
Delete ne ceris, Quirites,
Egregiis geminanda factis
Olim minorum. Si quid avi rudes
Inominata gessimus alite,
Reducet in laudem nepotum,
Auspicio meliore, virtus.
Non scuta frustra, non galeas decent
Gryphesque pardique; atque leonibus
Vexilla nequidquam et cliimaeris
Sarmaticae micuere parmae.
Quis ille ductor Balthida Lechicis
Incendit armis? quod juvenum recens
Examen Arctoum Polonis
Increpat oceanum sub armis?
Jamque et minaces bella fremunt Gotbi
Hinc Martis atque bine rupta tonitruis
Immugit unda: jam propinquae
Proelia conseruere prorae.
Pro! quantus armis in media quoque
Formosus ira! quantus in arduum
Assurgit ensem! quantus basta
Per Gothicas juvenis phalangas
Exsultat! O lux, o veterum recens
Sidus Jagellonum, o patriae pater,
Primasque bellantis per undas
Sarmatiae Cynosura, salve!
Turrita saxis se tibi Suecia
Murisque pandit: jam tibi patrii
Cultus, et heroos revinxit
Laurigerum diadema crines.
Jam Vilna late, jam veteris Craci
Festo plateae carmine personant:
Tu Tiphys alter: tu severus
Belligero dare fraena ponto.
Princeps agrestes, et nimium diu
Terrae tenaces Martis adoreas
Latum refudisti per aequor,
Ausus homo pelagoque magnum
Miscere nomen. Te niveis super
Attollet altum fama curulibus,
Qua Vesper atque Aurora sacrum
Purpureo lavit amne crinem.
Haec tum, madenti vespere, Sarmatae,
Canenda seris bella nepotibus
Bis terque sub noctem lyraque et
Nisoviis iterate nervis.
Cras aut biremem, aut rursus equum citi
Scandetis. Eheu! quae nova barbaris
Effusa tempestas ab oris
Fulminat? agricolasque late
Camposque frugesque et pecorum procul
Armenta vasto proruit impetu?
Impune, pro pudor! Polonas
Thracia depopuletur urbes?
At, o virorum quisquis amicior
Marti, citato scande ratem pede:
Qua pontus et neglecta Thracum
Claustra vocant vacuaeque turres,
Perrumpe muros, dirue moenia,
Invade portas, sterne solo domos:
Heu! steme Byzanti pudendis
Templa diu famulata sacris.
Io, triumphe! Sarmata Bosporo
Et belluosae frena Propontidi
Injecit, Eoumque seris
Imperium reparavit armis.
At vos secunda tempora, milites,
Umbrate lauru, dum gemino super
Procedit Arctous triumpho
Victor, Agenoreumque retro
Frontis minorem, et compedibus gravem
Ducit tyrannum. Dicite consono
Utrimque plausu: Tu tuorum,
Tu patriae pater atque Caesar!
Post baec avito pax bona parieti
Suspendet enses, et patrias novae
Narrabit ad taedas maritae
Emeritus sua bella conjux.
Mox et, quod atra Mars rapuit manu,
Castae reponent prole puerperae;
Novique reptabunt per arcus,
Scuta per et galeas nepotes,
Jam nunc protervi, nunc etiam truces
Ad saeva ferri fulgura: sed diu
Neglecta pacabunt juventam
Otia Palladiique ludi.
Sua quietus quisque sub arbore
Coenam pudici cum socia tori
Gnatisque prosternet, propinquo
Pocula praetereunte rivo.
Non aut malarum jurgia litium
Emptusve judex, sed bona veritas
Componet iras, aut jocosi
Vina super epulasque amici.
Non spes honorum, non studium lucri,
Cogent potentem visere curiam,
Tractusque longinquos vjarum,
Et viduos numerare menses.
Quem mane siccum prima dies domo
Dimittet, illum sera dies domum
Potum reducet, et maritae
Excipient sine lite coenae.
Mox ad paterni ruris amoenior
Surget labores: sive suas Leo
Aestivus ad messes vocabit,
Sive redux ad aratra Taurus.
Sed ipsa messis sponte fidelibus
Insurget agris: non segetem graves
Urent avenae: non feraces
Suget iners paliurus agros:
Sed alba rubris lilia cum rosis,
Canaeque nardi flantibus annuent
Hinc inde ventis: atque in omni
Alta Ceres fluitabit arvo.
Tunc ipsa labens aethere faustitas
Passim per urbes nectet et oppida
Laetas Napaearum choreas:
Quam niveus pudor et solutis
Per colla passim simplicitas comis,
Rerumque plenis copia cornibus,
Priscoque gavisae sequentur
Naiades Dryadesque cantu.
Haec vera dicar tunc ego praescius
Dixisse vates: tunc mea carmina
Discenda grandaevi parentes
Virginibus puerisque dicent.
Frustra: nam in urna surdus et immemor
Jacebo pulvis. Me tamen iutegrae
Lauri coronabunt jacentem, et
Circum'hederae violaeque serpent.