Et me Latinae non solitam loqui
Jussere Musae. Nobilis Orphei
Non erubescendum nepotem
Sarmatica redimite lauru, et
Longa sonantem, nec tenui lyra
Audite vatem. Nil popularibus
Ambire votis, nil timere,
Nil nimium cupiisse, magnis
Edico primum mentibus. Improbo
Utcumque ponis frena cupidini,
Metumque dispensas: per omnes
Invidiae potes ire fluctus.
Praecogitati mitior ingruit
Procella fati. Saepius omnium
Perstare sub rerum tumultu
Anticipes, animumque in omnes
Praemitte casus: seu pelagus super,
Seu fulminantis porta tonet poli;
Stabis, repentinamque mundi immobilis
excipes ruinam.
At nec futurum sollicitus pave
In pace bellum. Qui patitur mala
Ventura praesenti timore,
Bis miser est, dubiamque victus
Est ante cladem. Ne nimia tamen
Virtute pecces; neu mala fortiter
Clamosus irrites: juvabit
Fortia continuisse verba.
Arcem modesti pectoris innocens
Fortuna transit: si revoces tamen,
Tuoque non aequam duello
Increpites; redit, atque ab imo,
Quae praeteribat moenia succutit.
Stringenda jam tunc sunt sapientiae
Et arma libertatis. Infra
Consilium cadet omne telum,
Quod fortuito cumque minabitur
Fortuna nervo: seu genus impetat,
Seu forte virtutem; vetabo,
Fervidus impetuosa foedis
Vindex reponas verba calumniis.
Erit loquacis pulchra proterviae
Vindicta, risisse, et sereno
Magnanimum tacuisse vultu.
Se quisque qualem noverit, arguat,
Aut laudet intus. Non ego civium
Ab ore pendebo; aut protenus
Invidiae dabo terga telis.
Hac lege justus se teneat timor:
Nunc danda coeco ju ra Cupidini.
Externa vestigamus; at se
Rarus habet, vel habere quaerit.
Hic plenus auri, sed vacuus sui,
Infamat omnes naufragus insulas.
Quo vivat, heu stulte cruentum
Alter emit sibi morte lucrum.
Hic dum supremam lustrat Iberiam,
Et gestit hospes discere plurima;
Se nosse dediscit, diuque
Ipse sui vagus exsul errat.
Alter reducto lentus in otio
Paullum sepulto distat: inutilis
Belli domique et ante letum,
Heu! virides male perdit annos.
Hic haeret aulae: se tamen improbus
Suosque mores vitat in omnibus:
Et, quae suprema servitutis
Poena, palam miser esse non vult:
Interque diri tormina pectoris
Agit beatum. Vanus adultero
Se moeror in risu dolentis
Dissimulat, variatque scenam.
Livescit omnis laetitiae color
Sub nube curae. Perpetuus licet
Nimbus salutantum, et clientis
Unda fluat refluatque vulgi,
Omnisque servet limina civitas;
Desertus a se cuncta sibi gemit
Deesse: torquent urbis illum
Divitiae, populique census.
Desideranti cuncta potentiae
Commune nil est: esse suum putat
Quodcumque pulchrum est. Invidendo
Me mea pauperies ab auro
Cautum removit. Quae pede proteram
Sint plura, quam quae possideam manu:
Hoc magnus, hoc aequalis uno
Caesaribus, dominabor. Omnes
Sprevisse tuto possumus omnia;
Habere nemo. Qui tumidus suo
Se librat attollitque regno,
Esse suum populique nescit
Aequale letum. Vivimus impares:
Pares obimus. Hunc alios supra
Alte curules, hunc triumphi
Extulerant: cinis aequat omnes:
Et urna, quae nos colliget, omnium
Mensura rerum est. Demite sarcinas,
Grandemque fortunam lacerto, et
Solliciti grave pondus auri.
Dum non onustus, sed moriar meus;
Jam nunc perennes divitias mihi
Nil concupiscendo paravi,
Nil nimium metuendo, pacem.