Meo beatus, caetera vilibus
Habere fatis, et miserabili
Permitto vulgo: quos secundo
Per populos vehat axe rumor,
Quem donet astris gloria, fortiter
Ignarus: et quae lex sapientibus,
Idem meas nescire, et idem
A populo didicisse laudes,
Latere clauso certior ostio:
At ne malignis fama calumniis
Me jactet arcanum probrosis
Flagitium simulare tectis,
Audax vel ipso vivere publicus
In sole civis. Non ego ludicrae
Dixi sacramentum Minervae
Innocuus sine caede miles:
Sed bellicoso strenuus ardui
Amore veri crimina saeculi
Fraudesque et indevota laudi
Pectora desidiamque frango
Ultore versu. Quem nimis asperum
Exsuscitando numina gentium
Regem esse nolebant veterno,
Esse tamen voluere vatem.