CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMaturinus Corderius

Maturinus Corderius · Renacimiento

Liber III — 38

latín

Personae:

D., H..

D.
Praeceptor, placetne audire excusationem meam?

H.
Quando abfuisti?

D.
Hesterno die.

H.
Quota hora?

D.
Prima.

H.
Quae fuit causa?

D.
Accersitus fui.

H.
A quo?

D.
A patre.

H.
Quis tibi nuntiavit?

D.
Famulus noster.

H.
Cur me non adivit?

D.
Quia dicebat ille se urgeri festinatione.

H.
Suntne tibi testes?

D.
Adsunt, praeceptor.

H.
Abi, sede in loco tuo; ego interim eos interrogabo.

Sigue explorando

Por su autor
Maturinus Corderius · 227 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber III — 37Liber III — 39 →

Expediente

Autor
Maturinus Corderius
Título
Liber III — 38
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-iii-38--maturinus-corderius-ea353a
Cita recomendada
Maturinus Corderius, «Liber III — 38», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-iii-38--maturinus-corderius-ea353a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.