CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMaturinus Corderius

Maturinus Corderius · Renacimiento

Liber III — 39

latín

Personae:

Hypodidascalus, Michael.

H.
Cur non venisti citius?

M.
Expectabam fratrem.

H.
Ubi est?

M.
Restitit in foro.

H.
Cur eum non adduxisti?

M.
Volebat emere atramentum.

H.
Imo pyra, mala, aut aliquid e caeteris fructibus.

M.
Nescio, tamen illud dicebat.

H.
Cum sitis fratres cur non habetis domi commune atramentum in ampulla?

M.
Frater nihil vult habere communi mecum.

H.
Vult igitur omina sibi propria?

M.
Illud est.

H.
Admone me, cum venerit, ego illum docebo quid sit fraternitas.

M.
Faciam, Praeceptor.

H.
Abi in locum tuum.

Sigue explorando

Por su autor
Maturinus Corderius · 227 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber III — 38Liber III — 4 →

Expediente

Autor
Maturinus Corderius
Título
Liber III — 39
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-iii-39--maturinus-corderius-b4a48b
Cita recomendada
Maturinus Corderius, «Liber III — 39», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-iii-39--maturinus-corderius-b4a48b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.