CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMaturinus Corderius

Maturinus Corderius · Renacimiento

Liber III — 16

latín

Personae:

Vernetus, Ludimagister, Spatula.

V.
Praeceptor, licetne pauca?

L.
Loquere.

V.
Nos duo proponebamus, si tibi ita videretur, ire, dum caeteri ludunt, foras ambulatum.

L.
Quo vultis exire?

V.
In proxima Suburbana.

L.
Quid autem agetis ambulantes?

S.
Tractabimus Colloquium aliquod.

L.
Sed de bonis et honestis rebus.

S.
Haec temporis serenitas et tam pulchra terrae facies praebebunt nobis honestum aliquod argumentum.

L.
Nunquam deest Dei laudanda materia, duntaxat veris eius cultoribus.

V.
Nunquam profecto; sed ut ad propositum revertamur, permittis nobis praeceptor, extra urbem prodire?

L.
Nisi mihi perspecta esset vestra perpetua fidelitas, et verus amor literarum, nunquam permitterem; praesertim cum pravi adolescentes me saepe in hoc genere fefellerint. Vos igitur prodite, et mature ad coenam revertimini.

Sigue explorando

Por su autor
Maturinus Corderius · 227 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber III — 15Liber III — 17 →

Expediente

Autor
Maturinus Corderius
Título
Liber III — 16
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-iii-16--maturinus-corderius-3f04bc
Cita recomendada
Maturinus Corderius, «Liber III — 16», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-iii-16--maturinus-corderius-3f04bc.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.