CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMaturinus Corderius

Maturinus Corderius · Renacimiento

Liber III — 17

latín

Personae:

Isaids, Ludimagister.

I.
Praeceptor, Licetne prodire?

L.
Quo prodire cupis?

I.
Ad sartorem.

L.
Quid eo?

I.
Petitum femoralia.

L.
Iamne facta sunt?

I.
Sunt, opinor.

L.
Recte opinor dicis, quia res incerta est.

I.
Atqui promiserat mihi in hunc diem.

L.
Quid si fallat?

I.
Nihil mirum fuerit.

L.
Nunc quoque vere loquutus es: nam raro ad promissum tempus fidem praestant artifices.

I.
Viso tamen, praeceptor, si mihi permittis.

L.
Nihil impedio.

I.
Nunquid vis praeceptor?

L.
Imo, ut properes, ne desis praelectioni.

I.
Bene mones, abeo.

Sigue explorando

Por su autor
Maturinus Corderius · 227 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber III — 16Liber III — 18 →

Expediente

Autor
Maturinus Corderius
Título
Liber III — 17
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-iii-17--maturinus-corderius-027d52
Cita recomendada
Maturinus Corderius, «Liber III — 17», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-iii-17--maturinus-corderius-027d52.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.