CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMaturinus Corderius

Maturinus Corderius · Renacimiento

Liber III — 15

latín

Personae:

Grivetus, Ludimagister.

G.
Praeceptor, licetne prodire?

L.
Quamobrem?

G.
Ut emam cultellos mensarios.

L.
Ubi sunt quos habebas?

G.
Reliqui domi.

L.
Quid ita?

G.
Quia iam obtusi erant et inutiles.

L.
Habesne pecuniam ad emendos alios?

G.
Mater dedit mihi.

L.
Quis erit adiutor ad emendum?

G.
Gerardus.

L.
Ite sane, et cavete ne vobis imponatur.

G.
Cavebimus, Deo iuvante.

L.
Omnes quidem iuvat sed eos potissimum, qui ad eius honorem omnia referunt.

Sigue explorando

Por su autor
Maturinus Corderius · 227 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber III — 14Liber III — 16 →

Expediente

Autor
Maturinus Corderius
Título
Liber III — 15
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-iii-15--maturinus-corderius-b5ff0c
Cita recomendada
Maturinus Corderius, «Liber III — 15», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-iii-15--maturinus-corderius-b5ff0c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.