Talia ciuilis princeps libramina iuris
Iugiter exercens et protelare dolosas
Nolens sed dirimens lites, huic deinde labori
Postquam ereptus erat, sextam expectabat ad horam
5Tempora prandendi recipique iubebat apertis
Ad mensam foribus omnes intrare uolentes,
Quicumque ingenui sacriue caracteris essent,
Seu cleri titulum seu culmen equestre professi,
Nec nitidis fieret reuerencia maior, ut eque
10Officii uirtus uenerabilis esset in illis.
Porro indistractus pruritu fruminis ullo
Nec uentre urgenti nec hiulco gutture frendens,
Sed uite mediocris amans, nisi quando decebat
Vt uario luxu polleret regia, raro
15Conuiuator erat, in mensa fercula tantum
Quatuor admittens carnesque libentius assas,
Quas sibi preplacitas magis affectabat in escam,
In uerubus poscens apponi frusta ferine,
His etiam citra saciem ciuiliter utens,
20Et quater ut multum uino inter prandia potus.
Hoc quoque continuit sacro obseruamine Magnus
Vt quia palpones blando sermone resoluant
Corda auditorum cum dira pereffluit aures
Pestis adulandi, scurras icirco cauendos
25Duceret, icirco nebulones quoslibet a se
Sedulus arceret, nullosque admitteret huius
Nequicie mithmos, laudari a turpibus ipse
Sic fugiens sicut laudari ob turpia nollet.
Nec minus egregii sibi uir discretus in usum
30Constituit moris ut toto tempore mense
Seria lectoris aliquodue audiret acroma.
Sepe legebantur bibulas poscentis ad aures
Sanctorum uel gesta patrum uel cronica regum,
Plusque Augustini libros audire libebat.
35Quos sibi mandabat relegi distinctius, illum
Precipue cui de urbe Dei prescribitur index.
Idem ubi cenarat, patulis astare fenestris
In morem duxit, aliquaque a tempore mense
Interstante mora demptis sibi calcibus ibat
40In lectum modicam membris captare quietem,
Aut ibi liberior studioso pectore rerum
Pondera uersabat seque inquirebat agendis
Aut respirabat curarum examine fessus,
Nec nisi in estiuis duxit dormire diebus.
45Quod si uexatis alias obrepsit ocellis
Furtiuus sompnus, cum se ceruice reclini
Reddiderat stratis, uiolento parua sopori
Tempora donabat. postquam euigilauerat, extra
Deduci assuerat circum atria uirgineasque
50In cameras aut gramineos pergebat in orthos.
Nec uero in molles furias tenerosue resolui
Ibat in amplexus, non ut conspecta labellis
Oscula melliflui castigatique tumoris
Blandirentur ei, non ut quecumque uenustas
55Ad tactus ageret aut contrectare suaues
Delicias aliena cutis, risusque sereni
Succuterent pectus fracteque in murmura uoces.
Absit enim indigno censendus nomine uicti
Ille hominum uictor circa hec indigna uacaret,
60Absit ut in multa maculam uirtute reportans
Ille decor morum, uas excellentis honoris
Virtutisque tenor, qui uero nomine dici
Πανάρεθος potuit, hoc uotum erroris haberet,
Subditus et uiciis hominum sibi subditor esset.
65Verius ut nullo uiolans conubia furto
Legitimeque sue solo contentus amore,
Castus erat, quamquam humane pruriginis illos
Donec erat iuuenis sensisse in pectore motus
Et calidus potuit numerosa prole uideri.
70Nam preter de legitimis uxoribus ortos
Tres illi iuuenes et progeniosa nepotum
Semina sex natas, quarum altera Gisia dicta est
Altera Rottrudis et tercia Berga, triumque
Nomina non legi, super hec fecundus et augens
75Hunc numerum prolis, alios, si dicere fas est,
Furtiuo coitu genuit rex ipse gemellos,
Quorum alter studiis genitoris inhesit et eque
Prelia certauit Domini castrensibus Hugo
Deditus officiis nullique in laude secundus,
80Alter episcopium Drogo Methense recepit,
Mitior inuentus alio condimine morum
Et quasi natiuus in mansuetudine cleri,
Sese in diuinis agitans iurisque peritus,
In cuius manibus, cum sanctus episcopus esset,
85Sanctior ex alia Ludouicus coniuge frater
Cognato moriens uitam exalauit Olimpo.
Sed diuerticulum ne fiat in ordine rerum
His breuiter tactis, que sunt dicenda sequentur.
Restat ad historie supra dimissa redire.
90Post tot enim natos et tante pignora prolis
Regia debebat merito cessare uoluptas.
Sicut erat cessans, aliis sese ipse gerebat
In uotis; et quod ad ephebos siue puellas
Intrabat simul ipse iocans, nil tale pudendos
95Traxit in affectus, tantum solacia lete
Etatis captare uolens et uiuere letus.
Quin etiam studuit, ne erroris forma regendis
Ipse regens esset sed honestos traderet actus,
In cultu seruare modum. nec uilia multum
100Nec multum preciosa ferens, fastumque repellens
Erumpneque notam, communes uixit ad usus.
Ipse autem uenerandus erat florente senecta
Prepollens membris, euectus corpore, letus
Ore, genis rutilans, nasoque extante uenustus.
105Cumque sua gereret se maiestate uerendum,
Blandus erat famulis mandando, loquendo facetus
In ciues, hilaris equiti cleroque iocosus,
Ipse suis facilis, suus illis, omnibus omnes,
Ipse suos quos norat amans et amatus ab illis,
110Ipse infligende uindicte serus, amori
Captando uelox et firmior ipse tenendo.
Hic modus, hec uirtus, hec circumspectio uite
Mansit et exegit penes has sua tempora leges
Vt princeps per cuncta bonus, per cuncta beate
115Conditionis homo meritique per omnia magni
Vt bona semper amans, semper melioribus herens
Et comes ipse bonis et tutor ubique bonorum,
Inque bonum cessere bono digne omnia digno
Prospera, nec titulus fame extollentior ulli
120Nec maior Domini mundanis gratia rebus
Affuit ut preter patrie ditionis habenas
Francorum regno Romanos primus adauctus
In fasces et ad hos ex se uia prima futuris
Omnibus in terris monarchi iure preesset,
125Et dominis dominus Romanis, gloria nostra
Grandeque solamen, contra iuga Cesaris equa
Linqueret heredes in maiestate receptos.
Quorum ne fiat dampnosa obliuio, saltem
Vt doceam qualem hec felicis germinis arbor
130Debuit et meruit ex se producere fructum,
Quedam etiam ut memorem monimenta insignia regum,
Succincta breuitate libet meminisse duorum.
Primus qui Karoli de lumbis fluxit eundem
Retulit in multis, dictus Ludouicus, ab illa
135Innata pietate sibi, cui semper alumpnum
Se gessit, merito ipse pii cognomen adeptus.
Cui fuit a natis incessans pugna nec unquam
Seuus conuelli potuit pietate remissa
Vt patrem exueret et eis apponeret equas
140Compensare uices. alios quoque flagiciosos
Nec sibi coniunctos idem indefessus in ipsis
Flagiciis adeo studuit, cum perdere posset,
Non tantum sufferre sed et miserendo fouere
Quod non uicit eos odio sed uicit amore.
145Huic etiam in clerum tanta exquisitio tantus
Dulcor in excelsum subrepsit, tantus adegit
Qui tunc exciderat diuinum extollere cultum
Feruor quod librum normam et precepta ferentem
Canonice uite conscribi fecit et illum
150Iuris ubique sui clero transmisit habendum.
Hic etiam augustus collectis tocius ad se
Patribus imperii medius consessor in illo
Agmine pontificum dampnansque superflua cleri
Suasit et obtinuit, exempla preambula prebens,
155Scansilium nucleos ex ere nolasque sonoras
In phaleris simili et calcaria grandia et auro
Intextas uestes gemmataque cingula poni,
Pro monstro reputans cuicumque professio sacris
Ordinibus fieret quod inepto scemate secli
160Fastibus et pompe mundane deditus esset.
O regem eximium, qui sic in rege sacerdos
Catholicum studuit sine fastu reddere regnum,
Cui bene pro meritis nec enim male claudere uitam
Qui bene uixit habet. postquam iam membra resolui
165Ceperunt totoque recessit corpore uirtus,
Tanta reperta fuit desursum gratia mitti
Vt bis uiginti posset superesse diebus
Nullo alio uiuens quam carne et sanguine Christi.
Dansque manu propria natis pro parte, clientum
170Partim in mercedes, partim in decus ecclesiarum
Solamenque inopum quicquid sibi mobilis esse
Repperit, et gaudens quod nil superesset habendum,
Quod sine diuiciis ad mortem tenderet inter
Assistentis ei Drogonis et undique flentum
175Pontificum amplexus ac sepius addita fronti
Signa crucis, donec licuit uel posse leuare
Vel mouisse manum, fieri sibi deinde petebat
Nutibus, in leuum conuersus ibique maligno
Spiritui improperans, quem tunc uidisse putatur
180Ex illi obiectis, mox dextra in parte reductus,
Letior oblate crucis inter brachia figens
Intuitum fundensque preces cum munere numquam
Prerepte uocis, animam sic ore sereno
Merosisque oculis celestibus intulit astris.
185Iste fuit Karoli successor, moribus idem
Sed pietate prior, ex quo genitore secundus
Nomen aui tenuit, nec degener extitit huius
Moribus egregiis heres cognomine Caluus,
Vnicus ut princeps toto tunc temporis orbe.
190Cui studium maius et erat magis insita cura
Nosse bonos omnes et sese reddere notum
Omnibus, idque fuit in cognitione requirens
Tamquam ex condigno ut qui diligerentur ab illo
Diligerent et eum, si non aliunde futurum
195Esset ei uirtutis opus, meditamine sancto
Sollicitus uel sic admitti in sorte bonorum,
Quod mox compleuit Domini dignatio uotum.
Nam per idem tempus, quamquam tunc temporis euo
Grandior et forsan ab auito tempore natus,
200Clarebat meritis felix confessor et abbas
Inclitus, alte etiam uir conditionis, et ortu
Atticus Egidius, sed ea regione relicta,
Tunc heremita loco qui Septimania fertur,
Cum Benedictus adhuc, qui nominis extitit huius
205Tercius, ut legitur, postquam iam Sergius alter
Sederat, Ecclesie Romane papa preesset.
Ad quem etiam ut sancte sedis munimen haberet
Cenobiique sui ius illi subderet idem
Vir Domini accessit. de quo diffusus in omne
210Clima soli rumor, propter preconia fame
Cuius erat, Karoli deuenit regis in aures,
Qui uidisse uirum cupiens, ipsumque uidendi
Copia cum fieret, sacris hortatibus eius
Respirare uolens, ut dignum duceret ad se
215Pergere uisendum prece legatisque poposcit.
Nec tulit in uotis maiestas sancta repulsam.
Quod quidam Karoli decepti nomine, Magno
Euenisse uolunt, nimirum hunc ipse secutus
Errorem plerumque fui et sic esse putabam
220Donec persensi quod non ita cronica tradunt,
Non aditi sancto permittunt tempora pape,
Cum fuerit longo retro tempore. porro ubi regis
Maiestatiue commissa negocia cere,
Qui missus fuerat, sancto obtulit. ille petenti,
225Vt deinde euenit, aliquo se profore credens,
De se ita sollicitum iustis debere rogatis
Audiri sensit et censuit esse petendum.
Cui quasi tredenis potuit prodire dietis
Obuius, adueniens urbem cui Genabus olim
230Nomen erat notoque deinde recessit ab usu
Diuersumque illi nunc Aurelianis habetur.
Hic stetit a Karolo lete occurrente receptus
Vir Domini, sociaque aliquot statione dierum
Tempus agens inter uarios pro more loquendi
235Sermones. tum de uirtutum insignibus et de
Mundicia morum tum de celestibus et de
Eternis tum de bonitate modoque merendi
Et fidei arcanis multa est cum rege locutus,
Sanctaque congessit animo plantaria, sancte
240Altius infixit fidei fundamina. quadam
Deinde die dum regis adhuc cogentia propter
Vota moram faceret, pro rege orare rogatus,
Cum bonus imposuit cui nuncius inde repertum
Nomen in ecclesia sacra pertractaret ad aram
245Et missam, presente uiro dignosque stupore
Intuito euentus, scelerosi criminis unde
Ipse tenebatur, quod nulli sed nec eidem
Fassus erat sancto, ueniam impetrauit habendam.
Angelicis manibus porrecta in canone misse
250E celo carta, qua cognitione dabatur
Perspicua sciri commissum ex ordine crimen,
Et sancti precibus innotuit esse remissum
Regi si deinceps eius cessaret ab actu.
Qui casus satis arduus et res tam ueneranda
255Quam miranda fuit in quantum missio carte
Sic facta est et sic inscriptio profuit eius.
Si satis attendas, patet inde Deum manifestis
Et sanctum et regem meriti reputasse probati
Indiciis, hunc quem pro rege audiret et illum
260Cui condonaret in sancti nomine culpam:
Hunc quod eum tamquam sibi gratum exaudiit, illum
Quod facile absoluit ne quem acceptabat habere
Perderet; hunc per quem, illum pro quo talia fecit.
Laudata est penes hunc ut nota in milite uirtus,
265Et precium cum laude tulit, simul et penes illum
Qui placiturus erat tandemque futurus amicus
Officio est ostensus amor diuinus; et iste
Muneris ille quidem donatus honore sequestri
Officii est, quia sicut honos uel debita sancto
270Gloria, sic excepta fuit pro regis amore
Actio. sic plus quam forsan sperare dabatur
Articulo tali, specialia commoda solus
Repperit et meritis tulit excellentius omen;
Immo magis merito sine quolibet hoc sibi factum
275Seruicium, hoc speciale datum, hoc uenerabile lucrum,
Hoc magnum precium gratis percepit ab illo
Qui tribuit gratis, si rem sublimius ipsam
Vestiges aut si causas et prima requiras
Iudicia euentus. etenim cum neuter eorum
280Esset adhuc et cum nondum meruere quod illud
Accideret, iam tunc sanctum debere salubres
Concipere has et ferre preces diuina uoluntas
Saluando pro rege fuit retroque futura
Hec erat a primis prouisa remissio rebus.
285Hec uere pietas hec magna Dei miserentis
Gratia grata fuit, que sic dignata propinquum est.
Neue superflueret uirtute carismatis huius,
Compleuit nomen et significata rependit
Vt qui uoce tenus Karolus prius extitit, idem
290Plus quam uoce dehinc, quia res accessit ad ipsam,
Et melius Karolus et conuenientius esset.
Quo pacto obtinuit ut nullum seu retro seu tunc
Siue prius tantis fuerit dignata deorsum
Gratia portentis, ubi nam merito dubitari
295Debuit et credi potuit ratione patrati
Criminis ut nondum confessus non bonus esse,
Non dubie patuit signum bonitatis habere.
Qui bonus, ut uoluit bonitas diuina, Deoque
Sic dilectus erat ut quod se teste patratum
300Inconfessus adhuc nolebat prodere crimen,
Iam tunc esset ei diuina in mente remissum.
Talis et iste fuit Karoli de stirpe secutus
Tercius a Karolo, regni successio digna
Et sancto patri non inficianda propago.
305Quem tamen infaustis odiis exercita contra,
Postquam illum claram uelud exaltare lucernam
Disposuit Dominus cum delibutio sacri
Crismatis unxit eum, post contingentia celo
Prodigia in regem, postquam uirtutibus eius
310Cernuus et meritis octauus papa Iohannes
Imperio prefecit eum, nil tale timentem
Nec meritum temere conspirans turba malorum
Perdere non timuit potu celante uenenum,
Cui quantum fame post funera conuenit, illud
315Per se innotescit supra memorabile factum.
Sed licet hic tanti celo sit teste gerendus
Nominis et meriti, licet excellencia sancti
Claruerit patris non inferioribus actis,
Semper dignior est et semper maior habendus
320Ille prior Karolus, qui nomine notior isto
Singulus efficitur, quod si concesserit ullis,
Plus proprie debetur ei; contingere uero
Diuersis potuit, sed eis cognominis huius
Quod Magnus speciale tulit sublimius istud
325Defuit adiunctum uel uox corrupta remansit.
Dignior ergo fuit quoniam prior et quia Francos
Dignati primus percepit munera celi,
Primus ut imperii solium sublime teneret
Augustoque inter patres, quicumque fuerunt
330Serius aut citius, quorum uel legibus orbis
Paruit aut cessit bellis, ipse unicus omnes
Inter eos sicut fama sic fortibus actis
Et merito fidei preclarum nomen haberet,
Non minus excessu ditionis ubique uigeret,
335Nec minus a toto sua uectigalia mundo
Acciperet, quantumque illius sedis honore
Formidandus erat, tantum coleretur amore.
Si quis id attendat mecum satis: a patre summo
Mire dispositus, quia bella peregit honoris
340Inferiore gradu, conspectior inde supremum
Ascendit culmen meruitque tenere quietus,
De preeunte statu concessus in ultima sanctis
Tantum exerciciis ubi prime dignior ordo
Qui tunc successit fuit emendatio uite.
345Denique decurso metis felicibus euo
Ante octogenum, post quem est labor et dolor annum
Mortis Aquisgrani passurus iura dierum
Extremum clausit octabis uirginis Agne
Et comitans Agnam Vite transiuit ad Agnum.
350Cuius in antiquam resoluto corpore matrem,
Quid Karolus terre deberet condita terra
Ossa recognoscunt. cognato reddita celo
Pars eius melior celestes retulit illuc
Igniculos et quod perceperat inde talentum.
355Iam decies ductus octogenarius annos
Verbi incarnati produxerat, imperialis
Cum solii Karolus decus et diadema recepit
Optimus illius regni monarca, quod annis
Bis septem tenuit. ter denis et tribus ante
360Prefuerat Francis ad patris sceptra receptus,
Equabatque suos sexagenarius annos
Quinque ter adiunctis cum carnis iura peregit.
Ipsius a regis obitu fluxere peracti
Octo semel septem undecies annique trecenti
365Vsque sub hoc tempus sub quo presentia scripsi.
In quibus edendis emendandisque biennem
Ex equa gessi diuisum lance laborem
Editor in primo studiorum et deinde secundo
Corrector factus, tunc muttans rursus, et anni
370Vnius effluxu postquam ad suprema resedi,
Vsque modo suppressa tenens cum a tempore Verbi
Annorum summam consummant mille ducenti.
O hominum quondam fauor et dilectio terror
Et decor, in terris maiestas unica, solus
375Precipuusque uigor, tunc admiratio mundi,
Tunc Franci predulce decus prelucida regni
Et pregrata dies, prepollens gloria regum,
Tunc melior, tunc absque pari me iudice princeps,
Prono corde tuis tua me in preconia, Magne,
380Egisti meritis, que sepe in mente reuoluens
Non admirari non possum. nescio certe
Non laudare. meus ideo fuit impetus istas
Attemptare uices adeo ut cessare nequirem
Si uellem cohibere manum. furata libentem est
385Sic animum uirtus quod postquam uenit ad aures
Et semel historicus cupido tua cronica uati
Explicuit codex, mox est accensa fauore
Captaque mens in eis, mox ardua uota fouere
Confisa est, et in hunc scribendi cessit amorem,
390Hunc preter dictata stilo iam trita soluto
Affectans seruansque modum quia tradita uersu
Pro metrico dulcore sonant iocundius auri
Et leuius capiuntur et intus firmius herent.
Quod si uelle Dei est id me uoluisse nec illo
395Cepimus inuito, duret labor iste, reseruet
Hec sibi posteritas breuiter discenda, nec umquam,
Magne, tuas poterit dampnare obliuio laudes
Quas donante Deo, cum longius illa recedant
Secula, post obitus ueteres, ea gratia rerum est
400Que preiit, nondum excussit iam tempore tanto.
Nec presens abicit uentura nec auferet etas,
Si quicquam officio quod presto in postera possum.
Hactenus hec de rege pio, de principe sancto,
De duce magnifico, de quo non alta locuti
405Nec tanto condigna uiro, sed conditionis
Immemores nostre, quos nos deuotio traxit
In laudes eius, presumpsimus ore minori
Ire uel in modicis non ut narratio pleno
Tractatu fieret sed qualiscumque daretur
410Huius habenda uiri tantummodo notio, quando
Et quis et unde fuit quantis quot qualibus actis
Nomen in orbe tulit, positoque ex ordine uero,
Nulla fides deinceps mithmis mendacibus esset.
Et nunc quandoquidem presumpti in talibus ausus
415Improbitas progressa uiget, propensius istum
Depingendo uirum, quali quantoue cathedre
Presule Romane tulit impositore coronam,
Qua procerum de stirpe prius processit ad ortum,
Quo cepit regnare loco, quo contigit illi
420Euentu Romanus apex, que fortia gessit,
Quos habuit mores, quam claro claruit alme
Successu prolis, quo et quanto tempore carpsit
Vitales auras, ubi sit uel quando sepultus,
Singula per seriem paucis meminisse uelimus.