CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHelius Eobanus Hessus

Helius Eobanus Hessus · Renacimiento

Idyllia (Hessus) — Bucoliastae. Idyllion VIII.

latín

Daphnis et Menalcas.

DAphnida formosum gelida convenit in umbra
Aereo qui pavit oves in monte Menalcas
Ambo aetate pares tenera, flaventibus ambo
Crinibus, et pulchro docti contendere cantu
Daphnin ibi inspiciens coepit prior ista Menalcas
Men. Optime bucolici custos gregis huc age Daphni
Num libet alterno mecum contendere cantu
Posse meo vinci arbitrio te protinus aio
Huic igitur tali respondit carmine Daphnis
Daph. Lanigerarum ovium custos argute Menalca
Non tu certe aliqua me viceris arte canendi
Non si perpetuo rumpas tua guttura cantu
Men. Vis igitur certamen obire et ponere pignus
Daph. Et libet hoc certamen obire et ponere pignus
Men. Pignora digna satis quae ponimus ergo canentes?
Daph. Hunc ego depono vitulum tu mollibus agnum
Velleribus pulchrae similem depone parenti
Men. De grege non ausim, quicquam deponere tecum
Nam mihi difficilis pater est et provida mater
Solis ad occasum numero pecus omne recensent
Daph. Ergo quid in medium ponis? quid victor habebit?
Men. Est mihi pulchra novem referens discrimina vocum
Fistula, quam molles aequalibus undique cerae
Connectunt nodis, et adhuc nova, fecimus illam
Iam pridem his manibus, nunc si libet hanc tibi ponam
Res ego non ausim sorti obiecisse paternas
Daph. Est etiam nobis tot vocum fistula, ab omni
Parte sibi aequalis, cera compacta tenaci
A me facta etiam paulo prius, et mihi nuper
Hunc male dissultans digitum confregit arundo
Quem doleo, sed quis certaminis arbiter huius
Ecquis erit sub quo victoria iudice constet?
Men. Quid si vicina servantem in rupe capellas
Aepolon an partes volet has obiisse rogemus
Albus ubi canis has agnas prope latrat et hoedos?
Tum, pueri quem vicina de rupe vocarunt,
Aepolus advenit, iudex de lite futurus
Postquam sorte data sortitus prima Menalcas
Munera cantandi, suscepit mutua Daphnis
Tum prior arguta sic coepit voce Menalcas
‘‘‘Men. Valles et fluvii divum genus, ante Menalcas
Si cecinit vobis quod placuisse queat
Has placide pascatis oves, si venerit autem
Daphnis habens vitulas ne minus inde ferat
‘‘‘Daph. Fontes et vegetae, plantatio nobilis, herbae
Si reddit Daphnis quod philomela canit
Hoc facite armentum pinguescere, forte Menalcas
Venerit, inveniat pascua plena sibi
‘‘‘Men. Omnia tunc vernant, tunc omnia pascua florent
Omnia plena boves ubera lactis habent
Cum virgo huc formosa venit, postquam illa recessit
Flaccescunt herbae, pastor, et omne pecus
‘‘‘Daph. Tunc geminos pariunt ovis et capra, dulcia mella
Stipat apis, ramos altior arbor agit
Cum venit huc Milon formosus, ut ille recessit
Pastor et ipse aret, marcet et omne pecus
‘‘‘Men. Vir gregis o hirti caper, o lustra invia sylvae
O simae, o hoedi, huc agite ite ad aquam
Hic ille, i Cole Miloni dic pascere Phocas
Prothea deformes non puduisse deum
‘‘‘Daph. Non mihi sit regnum Pelopis non fulva talenta
Non possim celeres antevolare Notos
Sed tecum canere, ac hoedos de rupe vagantes
Prospicere, et Siculi cerula regna maris
‘‘‘Men. Arboribus mala pestis hyems, sitis arida terrae
Squalor aquis, cervis retia, fiscus avi
Poena viro muliebris amor, proh Iuppiter, o rex
Solus ego haud patior tu quoque amare soles
Talibus hi pueri decertavere vicissim
Queis iterum incipiens superaddidit ista Menalcas
Men. Parce hoedis lupe parce etiam lupe matribus horum
Ne rogo me laedas ideo quia corpore parvus
Tam multas sequor, et per devia pascua duco
O Lampure canis, quam te nunc ista profundo
Stertentem somno requies tenet, haud ita fas est
Obdormisse canem cui credat ovilia pastor
At vos gramen oves et molli pascite in herba
Neve laboretis quando illa repubeat olim
Pascite pascite oves, et ut ubera plena ferentes
Lacte fovere agnos non deficiente queatis
Et sit quod calatho possit durante reponi
Huic iterum tali respondit carmine Daphnis
Daph. Hos tauros atque has vitulas, me praeter agentem
Ex antro conspexit heri formosa puella
Et veniant vobis foeliciter omnia dixit
Huic ego nulla quidem respondi verba, sed ibam
Defixis in terram oculis gressumque tenebam
Dulcis vox vitulae dulcis quoque spiritus ipse est
Dulce quidem vitulus canit hic et dulce canit bos
Dulce etiam suaves sub divo carpere somnos
Aestivo sub sole fluentem fontis ad undam
Ilicibus glandes, pomo sunt poma decori
Vaccarum vituli pastorum gloria vaccae
Sic pueri cecinere, sed et de rupe propinqua
Aepolus hac ipsos certantes voce diremit
Aep. Os tibi dulce deae vocemque dedere canoram
Pierides o Daphni, mihi te audire canentem
Multo praestiterit quam dulcia lingere mella
Has igitur Syringas habe quas ipse canendo
Victor es emeritus, merito et nunc solus habebis
Quod si non fuerit tibi me docuisse molestum
Et si forte voles, quae tam bona carmina cantas
Hanc mutilam tibi Daphni dabo, non vile, capellam
Doctrinae precium, quae semper et omnia mammis
Lacte redundanti distendit lacte profusis
Daphnis ad haec velut in viridi tener hinnulus herba
Ad matrem salit, atque illo gavisus abibat
Indicio, sed mentis inops et moestior alter
Lugebat ceu Nympha novo data nupta marito
Inter ab hoc igitur pastores tempore Daphnis
Primus habebatur, gratoque potitus amore
Instituit nympha iuveniles coniuge lectos.

Sigue explorando

Por su autor
Helius Eobanus Hessus · 63 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Idyllia (Hessus) — Bucoliastae. Idyllion VI.Idyllia (Hessus) — Bucoliscus. Idyllion XXIIII. →

Expediente

Autor
Helius Eobanus Hessus
Título
Idyllia (Hessus) — Bucoliastae. Idyllion VIII.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-idyllia-hessus-bucoliastae-idyllion-viii--helius-eobanus-hessus-73d0cb
Cita recomendada
Helius Eobanus Hessus, «Idyllia (Hessus) — Bucoliastae. Idyllion VIII.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-idyllia-hessus-bucoliastae-idyllion-viii--helius-eobanus-hessus-73d0cb.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.