CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHelius Eobanus Hessus

Helius Eobanus Hessus · Renacimiento

Idyllia (Hessus) — Bucoliastae. Idyllion VI.

latín

Damoetas et Daphnis.

Pastores duo Damoetas et Daphnis Arate
Compulerant armenta simul, iuvenilibus ambo
Florentes annis, tenera hic lanugine rufus
Ille genas primo vestitus flore iuventae
Iamque dies medias aestiva reduxerat horas
Consedere alacrem iucundi fontis ad undam
Instructi pariles in mutua carmina avenas
Primus ab hoc orsus sic coepit carmine Daphnis
Daph. En tua coniectis attingit ovilia pomis
Difficilem Galathea vocans Polypheme in amore
Quisquis agit teneras per frondea lustra capellas
Nec tamen interea hanc miser heu miser aspicis, atque
Dulce sedens tremula modularis arundine carmen
Rursus at illa canem crebro diverberat ictu
Quae te pascentem sequitur, custodiet ipsas
Quas tu pascis oves, sed enim latrat ipsa propinquum
In mare prospectans, et reddit imaginis umbram
Illius extrema currentis in aequoris ora
Fluctibus unda tumens paulatim lenibus, at tu
Prospice ne frendens in eburnea crura puellae
Irruat assueta maris egredientis ab unda
Dilanietque cutis pulchrum et sine labe colorem
Nunc tamen illa in te sic deliciatur ut olim
Spina comis, cum pulchra novis incanduit aestas
Solibus, et cupidum fugiens te spernit amantem
Aversum petit et fugientem saepe moratur
Eque sacra lapidem tabula movet, ultimaque audet
Omnia moliri, sed scilicet o Polipheme
Quae minime sunt pulchra ea pulchra videntur amori
Reddidit huic suavi Damoetas talia cantu
Dam. Vidi equidem nostro cum poma iniecit ovili
Et neque me latuit, per Pana, per hunc tibi iuro
Unum in fronte oculum, qui nunc videt omnia, deinceps
Omnia visurus, nam quae mihi pessima dicit
Telemus illa domum vates ferat omnia secum
Conservetque, suis veniant ut talia natis
Sed tamen hanc etiam stimulis ago, namque nec ipsam
Aspicio, atque aliam fingo mihi adesse puellam
Hoc ubi fama illi levis attulit, ardet et amens
Quam furit o Paean, quantum tabescit ab imo
Aequore prospectans, oculosque ad ovilia flectens
Lustrat et assuetis secreta cubilibus antra
Ergo canem revocans hanc allatrare vetabam
Namque illi, toto cum pectore nuper amarem
Blanda fuit, rostrumque sinus immersit in altos
Allusitque meae canis officiosa puellae
Haec igitur cum me facientem saepe videbit
Forsitan illa preces et verba rogantia mittet
Sed frustra, namque ipse fores et limina claudam
Donec se nostro iurarit amore teneri
Straturamque mei iucunda cubilia lecti
Hic brevis aequoreo qua tunditur insula fluctu
Et neque deformis tam sum quam dicor, in unda
Nuper enim vidi ipse meos e littore vultus
Cum nulli flarent tranquilla per aequora venti
Formosaeque genae fuerant, formosus et ipse
Unicus hic oculus, me iudice, deinde venusti
Et nivei Pario certabant marmore dentes
Tunc ego ne caperer propriae sub imagine formae
Ter secreta sinus tetigi sputamine nostri
Sicut anus docuit nos ista Cotyttaris olim
Quae clari cecinit messoribus Hippocionis
Talia Damoetas ubi concinuisset, ad ipsum
Conversus Daphnin libavit ut oscula, utrunque
Vocales calamos hic, ille Syringa, dederunt
Ut vero modulis cecinerunt suavibus ambo
Damoetas calamis, Syringa Daphnis acuta
Armenta in molli saltabant protinus herba
Tam pulchro tamen hoc neuter certamine vicit
Musarum arte pares invicti namque fuerunt.

Sigue explorando

Por su autor
Helius Eobanus Hessus · 63 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Idyllia (Hessus) — Amores. Idyllion XXXV.Idyllia (Hessus) — Bucoliastae. Idyllion VIII. →

Expediente

Autor
Helius Eobanus Hessus
Título
Idyllia (Hessus) — Bucoliastae. Idyllion VI.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-idyllia-hessus-bucoliastae-idyllion-vi--helius-eobanus-hessus-85a138
Cita recomendada
Helius Eobanus Hessus, «Idyllia (Hessus) — Bucoliastae. Idyllion VI.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-idyllia-hessus-bucoliastae-idyllion-vi--helius-eobanus-hessus-85a138.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.