CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaRabanus Maurus

Rabanus Maurus · Medieval

Hymni (Rabanus Maurus) — XXI. In Natale Sancti Andreae apostolo.

latín

Nobis ecce dies ordine congruo,
Venit nunc celebris, clarus, amabilis,
Quo victor super alta
Scandit propere sidera

Andreas Domini sanctus apostolus
Germanusque Petri principis inclyti,
Princeps ipse virilis,
112.1662C| Consors martyrio fuit.

Dum Christum comites gressibus et pares
Exaequant pariter, dogmata colligunt
Ejus, morte sequuntur
Et vestigia per crucem.

Piscator fuerat Petrus et Andreas,
Post ambo rapiunt orbis et agmina,
Vastant aequora mundi,
Ad regna atque trahunt poli.

Laudem rite crucis fortiter expetunt,
Dum Christi crepitant de cruce gloriam,
Coeli regna capessunt,
Vitam de cruce colligunt.

Andreas utique, conspiciens crucem,
112.1662D| Exclamat subito taliter intonans:
Salve, sancte triumphus,
Christi perpetuus honor.

Me nunc tu famulum suscipe cernuum,
Quae dudum Dominum extuleras pium.
Tu nunc redde magistro,
Quae me exquisieras Deo.

Hujus nos precibus, Christe, piissimis
Absolve, petimus, ipse reatibus
Luci trade redemptos,
Purgans sanguine noxios.

Da mentem sobriam, sic regis advenam,
Da stamen operis de fece corporis,
Intus, foris, ubique
Tu nos, inclyte, protege.

112.1663A| Praesta hoc, Genitor optime, maxime
Hoc tu, nate Dei, et bone Spiritus,
Regnans solus in arce,
Per cuncta pie saecula.

Sigue explorando

Por su autor
Rabanus Maurus · 194 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Hymni (Rabanus Maurus) — XX. Hymnus in laudem S. Bonifacii martyris.Hymni (Rabanus Maurus) — XXII. Hymnus de confessore (metro sapphico). →

Expediente

Autor
Rabanus Maurus
Título
Hymni (Rabanus Maurus) — XXI. In Natale Sancti Andreae apostolo.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hymni-rabanus-maurus-xxi-in-natale-sancti-andrea--rabanus-maurus-0db5d9
Cita recomendada
Rabanus Maurus, «Hymni (Rabanus Maurus) — XXI. In Natale Sancti Andreae apostolo.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hymni-rabanus-maurus-xxi-in-natale-sancti-andrea--rabanus-maurus-0db5d9.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.